Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
29 septembre 2006

Non solum... sed etiam...

Heri narrabam mala de quibus querebatur magistra quaedam, ut plerique collegarum suorum, qui interdum operistitium nuntiant, ut reclament gubernatoribus de institutione publica male a gubernatoribus administrata. Sed in dies magis manifestum est non solum...
Publicité
Publicité
3 octobre 2006

Non clamavi in deserto !

Ergo heri non clamavi in deserto, quoniam nonnulli lectores et lectrices benignis commentariis suis me affirmarunt se hoc diarium libenter legere et me hortati sunt ut pergerem. Sed verum est tot loca interretialia perjucunda lectu esse, ut vix tempus...
4 octobre 2006

Autumnus

Aliquot abhinc diebus jam incepit Autumnus (in regionibus quidem nostris semptemtrionalibus). Una simul cum mense Ramadan Muslimorum et novo anno Judaeico. Horatio auctore, ("Autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae") tempus hoc est morbosum et...
5 octobre 2006

Tolerantia...

In actis diurnis hesternis nuntium legi qui me vehementer obstupefecit. Agebatur enim de rogatione legis ab administra quadam Batava, nomine Rita Verdenk, nisi fallor, quae ministerium regit de 'integratione' et 'immigratione', proposita, qua vetitum...
12 octobre 2006

Vivat Hispania !

Hodie amici nostri Hispani diem festum nationalem celebrant. Eis imo ex corde congratulamur, et terrae eorum patriae omnia fausta, felicia, fortunata optamus. In Vicipaedia legi hunc diem ab eis electum esse, quia hoc ipso die Christophorus Columbus terram,...
Publicité
Publicité
14 octobre 2006

Mendici

Inveniuntur in dies plures homines qui, in viis Gallicarum urbium et praesertim Lutetiae, in crepidinibus sedentes, variis et miseris impedimentis humi jacentibus circumdati, aliquando cane quodam ad latus suum recubante, a praetereuntibus stipem emendicant....
15 octobre 2006

Anniversarius

Hodie, Idibus Octobribus, in hoc diario Latine conscripto et linguae Latinae toto dedicato, non possumus non commemorare et celebrare anniversarium celeberrimi poëtae Romani Publii Vergilii Maronis, nati Andibus prope Mantuam anno 70 a.C.n., cujus mortem...
24 octobre 2006

Horresco referens !

Commentario optimi NEMINIS lecto, volui ego quoque visitare (per interrete) Museum cujus mentionem fecit. Horrificum ! In eo docemur non solum caelum et terram et omnia quae iis continentur creata esse sex diebus, sed terram ante solem exstitisse, omnia...
26 octobre 2006

Paucorum improbitas...

Paucorum improbitas, universis calamitas (Pulblilius Syrus). Hoc proverbium nunquam magis veridicum visum est quam hodiernis diebus. Ubique terrarum moderatores civitatum improbitatis accusantur neque plerumque condemnantur. Frutex mentitus est et adhuc...
30 octobre 2006

Inter canem et lupum

Hora mutata, Sol, qui aliquando hominum voluntati obtemperare debet, una hora maturius occidit et (ut Gallice dicitur) cubitum it. Itaque nunc venit solito citius crepusculum quod Gallice vocatur 'tempus intra canem et lupum'. Cur hoc temporis momentum,...
6 novembre 2006

Capitis damnatio

Denique tandem finita est comoedia ! Nam quid fuit judicium Saddami Hussein aliud nisi comoedia, si quidem credimus institutioni Amnestiae Internationalis et multis commentatoribus Iraquianis et externis ? Testes capitibus tectis auditi, patroni tres...
10 février 2008

Si redieris....

"Si redieris, omnia omitto" Hic est nuntiolus quem per telephonum portabile misisse fertur Caudex noster, mutabilissimus amatorum, Caeciliae conjugi suae priori, una vix hebdomade (ut creditur) ante quam novam uxorem duceret. O plus quam muliebrem (ut...
17 février 2008

Sic locutus est Zoroaster

Modo Frederici Nietzsche librum relegi, qui "Sic locutus est Zoraoaster" inscribitur. Quem multos ante annos primum legeram, et qui valde mihi placuerat, immo haud leviter me moverat. Cur, inquietis, eum modo resumpsisti, et quae occasio effecit ut subito,...
24 février 2008

De suppliciis

Elapsi sunt — fortunate— haud pauci anni ex quo poenae ab hominibus capite damnatis subitae conjunctae jam non sunt cum suppliciis crudelissimis, quae, in Gallia quidem ante Maximam Rerum Mutationem, sed in multis aliis civitatibus non ita pridem, damnatorum...
9 mars 2008

De terrore

De terrore Ex die quo superbas Novi Eboraci turres deruit grex tromocratarum audacissimus aëroplanis vectorum, anno bis millesimo primo, non desiit in auribus nostris sonare verbum “terror” et ex eo fluentia alia vocabula, ut “ terrorismus ”,“ terrorista”,...
16 mars 2008

Jus expellendi

A crastino die , in Gallia, incipiet anni tempus quo possessoribus domorum expellere licebit « manu militari », id est astyphylacibus adjuvantibus, inquilinos qui habitationis mercedem debitam sibi non solverunt. Quod in legum codice nuncupatur « jus...
30 mars 2008

Dulce bellum

" Dulce bellum inexpertis ”, est adagium optime notum, ab Erasmo prolatum, quod commode mihi in mentem venit, cum Caudicem audii Anglis et Americanis pollicitum esse se (se ipsum, suo arbitrio !) milites Gallos mille submissurum in Afghaniam, qui copiis...
4 mai 2008

Mensis Majus

Incepit tandem mensis Majus ! Post mensem Aprilem singulariter malignum, qui frigus, imbrem, nivem etiam, nobis fere singulis diebus attulit, verna tempestate frui tandem coepimus. Tempus profecto erat. Cottidie certe audimus viros meteorologiae peritos,...
18 mai 2008

De Mensis Maji commemoratione

His diebus celebratur quadragesimus anniversarius eventorum quae Galliam perturbarunt mense Majo anno MCMLXVIII. Illo tempore praeerat Galliae dux quidam militaris non inclarus, nomine Carolus Gallicus, qui rerum potitus erat ante decem annos post seditionem...
25 mai 2008

De Sabbato apud Romanos antiquos

Quoties lego illam satiram Horatianam, sale et urbanitate scatentem, quae his verbis incipit : “ Ibam forte Via Sacra, sicut meus est mos”, quoties, inquam, eam lego et ad eum locum venio, ubi Aristius, ‘male salsus’, Horatio sibi dicenti : “Certe nescio...
15 juin 2008

De fulmine et terrae motu

Hodie commemorare possumus Benjamini Franklin primum experimentum fulminis domandi, per illud ludicrum puerile quod Graeci vocant ‘chartinon aeton’, id est ‘aquilam chartaceam’, Angli ‘kite’, Germani ‘Papierdrache’, Galli ‘cerf-volant', Hispani ‘cometa...
22 juin 2008

Calor et Musica

Heri, Saturni die, die XXI m. Junii, celebrabatur sollemniter aestatis initium, et simul dies festus Musicae dedicatus, non solum in Gallia, sed, ut fertur, in fere centum aliis terris, quae eamdem consuetudinem recepisse dicuntur. Itaque fere in omnibus...
28 juin 2008

De hominibus et arboribus

Nuper inveni in Libraria Latina, ad quam per Interrete adiri potest, librum vere singularem, a viro quodam Dano, Ludovico Holberg nomine, Latine conscripto, cui titulus est : ‘Nicolai Klimii iter subterraneum’. De scriptore, praeter ejus nomen et annos...
5 juillet 2008

QUIA SURDUS ?

Duobus abhinc diebus —denique tandem— liberatam esse obsidum omnium celeberrimam, Ingridem Betancourt, a manibus tromocratarum qui anno bis millesimo secundo eam comprehenderant nuntiatum est. Qui nuntius nimirum summo cum gaudio ab omnibus acceptus est,...
31 août 2008

Reditus ad Urbem

Hodie tandem rure reversus sum ad Urbem meam amatam. Qua cum voluptate agnovi odores, strepitum, autocinetorum birotarumque concursum, festinanter praetereuntium agitationem, turrim Eiffelianam nunc jam non albo, sed caeruleo colore illustratam (colore...
Publicité
Publicité
<< < 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 > >>
latine
Publicité
Publicité