Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
14 octobre 2006

Mendici

Inveniuntur in dies plures homines qui, in viis Gallicarum urbium et praesertim Lutetiae, in crepidinibus sedentes, variis et miseris impedimentis humi jacentibus circumdati, aliquando cane quodam ad latus suum recubante, a praetereuntibus stipem emendicant. Hi lingua officiali appellantur tribus litteris S.D.F. quod significat 'homines domicilio carentes'. Hieme appropinquante, custodes et vigiles mox conabuntur eos cogere hospitia iis proprie parata inire. Quod multi renuere dicuntur, quia valde timent ne alii pauperes res suas subripiant et furtim se spolient. Nam inter miseros quoque adagium valet, quod ait: "Homo homini lupus". Nolite enim putare sodalitatem inter pauperes magis inveniri quam inter divites ! Aliquoties, diebus quibus temperatura frigidissima est, stationes quaedam traminis subterranei apertae sunt ad hos mendicos accipiendos. In terris nostris, quo divites plures fiunt, eo magis pauperum numerus augetur. Est quasi compensatio quaedam, ut ita dicam !!! Ego quidem, quoties mihi occurrit unus horum miserorum, illam sententiam memini, (cujus auctorem ignoro, fortasse Fredericum Nietzshe?) quae dicit: 'Cum vides mendicum, te pudet et ei aliquid dare, et ei nihil dare'. Nihil ei dare, quia videris nullam misericordiam habere. Aliquid ei dare, quia videris ita te ostendere eo superiorem, etsi homo est sicut tu...Hac de causa, si procul aspicio mendicum, plerumque oculos ab eo avertere soleo... Et me pudet quoque oculos avertere... Valete omnes, et dormite in utraque aure... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Gratias tibi, optima radiocrochet, pro tuo gratissimo commentario. Spero te perrecturam diarium meum legere. Vale.
Gratias tibi quoque, carissima Regina Noctis. "Omnia vincit Amor, et nos cedamus Amori".
R
Only I greet my friends and wish sweet dreams them...

Tes yeux mon monde!...
Tes baisers mon univers!...
Tes embrassades le volcan de feu!...
Tes mots ma perte!...
Et encore : vivrait mille fois!
Seulement parce que tu continues d'être ma passion ...!

Avec l'amour

Regina Noctis
R
Bonjour, je suis tombée par hasard sur ce blog , je n'ai pas tout compris (loin de là) mais cela m'a fait super plaisir . C'était une lecture imprévue et rrès rafraîchissante car mon latin est assez loin!!!
Merci pour ce moment de plaisir
radiocrochet A+ peut-être
latine
Publicité
Publicité