Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
19 avril 2006

Cras CC

Cras ducentesimum nuntium in hoc diario mittam. Animo fingere non poteram me tam diu perrecturum hoc propositum tenere. Quod certe impossibile fuisset nisi lectores et lectrices me hortati essent compluries, ut pergerem. Nam semper difficile est homini...
Publicité
Publicité
18 avril 2006

Solitudo

Nescio quis Sanctus, fortasse Sanctus Bernardus, quondam exclamavit : "O beata solitudo, o sola beatitudo !". Huic opinioni non omnino assentiri me fateor. Non nego certe evenire ut in solitudine insit aliquid grati et jucundi, exempli gratia, postquam...
27 mars 2006

Gaudeamus igitur

Valde gaudeo, quod aliquot amici et amicae denique tandem experrecti sunt e somno suo profundo ! Dixit quidam ex eis, lectores certe exspectavisse reditum Musae Thaliae. Si ita res se habet, rogo te, Thalia, ut saepe redeas et silentium tuum aureum interrumpas....
12 janvier 2006

Brevissima verba

Hac nocte brevior ero quam soleo. Nam tempus mihi deest. Jam hora est undecima et quinquaginta minutae. Mox media nox aderit. Celeriter mihi scribendae sunt aliquot lineae. Primum celebrare volo reditum nostrae Thaliae, quae agebat ferias in sole, si...
19 janvier 2006

Ubi estis ?

Heri provocationi Myrtillae respondi, vertendo in Latinum sententiam quam mihi dederat, ita ut ei persuaderem omnia exprimi posse Latine, dummodo accipiamus neologismos necessarios, ut faciebant antiqui, et Cicero ipse, qui non dubitabat nova vocabula...
Publicité
Publicité
29 janvier 2006

lacus

In animo habebam ire hodie, die Solis, (ut dixi ante aliquot dies) ad lacus Bolonienses, ad videndum essentne gelati annon, post hos dies frigidissimos, immo siberianos, quos novimus et de quibus satis locuti sumus. Sed infeliciter ire non potui, nam...
16 février 2006

Ubi estis ?

Ubi estis, amici lectores, amicae lectrices ? Praeter Claudiam solam (cui gratias debitas ago), omnes evanuerunt. Fortasse culpa mea. Quia his diebus nimis longus fui. Multa scripsi, ita ut lectores et lectrices qui Latine non tam facile intellegunt taedio...
17 février 2006

Mors Cycnorum

Cottidie audimus de cycnis mortuis in diversis regionibus Europae. Tristes nuntii ! Illae formosae et superbae aves, quae pulchritudinem lacuum nostrorum ornant, magnifice et tacite nantes et imaginem suam candidam in unda repercutientes, illae Phaëthontis...
13 juillet 2006

caro tremula ?

Minime, carissimi lectores, nihil habeo tremulum, neque pulsum, neque animum, neque carnem. Carnis mentionem facio propter illam pelliculam Petri Almodovar, quae mihi multum placuit. Ergo nihil tremulum, sed tantummodo aliquot incommoditates vitae rusticae......
1 août 2006

NEMO respondit !

Heri (vel hodie bene bene mane, nam hora praeterierat mediam noctem) querebar et dolebam quod nemo nuntiis meis respondisset. Hodie summo cum gaudio inveni NEMINEM respondisse. Gratiae NEMINI igitur mihi agendae sunt. Ex eo quod scripsit, intellexi eum...
17 août 2006

Muri...muri...

Quondam non sine laetitia immensa omnium gentium, et imprimis Germanorum, dirutus est murus qui urbem Berolinum in duas partes dividebat, et vocatus erat Murus Turpissimus. Omnes homines illo tempore clamabant : Jam nolumus ullum murum qui dividat urbes,...
27 août 2006

Frustra ?

Hodie, cum librum Erasmi Roterodami evolverem, qui Adagia inscribitur, forte incidi in catalogum quem fecit adagiorum quae ad laborem frustra susceptum pertinent. Quorum numerus parvus non est, nam nimis saepe evenit ut homines fructum sudoris sui non...
3 septembre 2006

Quo modo ?

Rogavit me amicus noster GREGORIUS Novo-Caesariensis quo modo utendum sit indice vel catalogo lectorum et lectricum, qui variis temporibus commentarios miserunt. Fatendum mihi est me non habere aliquid certi quod rerspondeam. Cum consilium suscepi eorum...
9 septembre 2006

Hodie, nihil

Hodie, optimi lectores et lectrices, nullum anniversarium habeo quod commemorem. Mox tamen, perendie scilicet, die 11 m. Septembris, unum fore credo. Quanquam vivere semper cum rebus praeteritis non debemus. Nolimus semper commemorare eventa jampridem...
12 septembre 2006

Confessio

In novissima sua oratione publica Georgius Frutex coactus est tandem confiteri, jussu suo, Centralem Speculatorum Agentiam (CIA) Civitatum Foederatarum Americanarum complures violavisse omnes leges quibus servanda sunt jura humana, cum permulti homines...
21 septembre 2006

Mors Cycni

Hodie commemorandus est anniversarius mortis Cycni Mantuani, Virgilium dico. Mortuus est enim poëta Brundisii, die 21 m. Sept. anni 19 a.C.n., cum ex Graecia venisset, eadem navi vectus qua Augustus. Tantum unum et quinquaginta annos natus erat. Epitaphium...
26 septembre 2006

26 m. Sept.

Cum cogitarem de qua re locuturus essem in hoc diario, mihi venit in mentem quaerere in situ cui titulus est 'Ephemide', quis anniversarius commemorari hodie 26 m. Septembris posset. Forte fortuna in indice eventorum illo die memoriae mandatorum inveni...
10 octobre 2006

Abolitio...

Hodie celebratur dies mundialis abolitioni poenae capitalis tollendae dedicatus. Quam Gallia ipsa abrogavit eodem die anni 1981. Fere dimidia pars civitatum in toto orbe terrarum idem fecit. Sed manent ingentes civitates quae adhuc hanc crudelem poenam...
11 octobre 2006

Cavete aëroplana !

Modo audivi nuntium valde mirum : hora tertia post meridiem Novi Eboraci (in Gallia hora erat nona) aëroplanum parvum dicitur se elisisse in unum ex illis aedificiis altissimis quae caeliscalpia vocantur. Nemo dicere potest utrum hoc casu fortuito evenerit,...
21 octobre 2006

Alphonsus et Georgius

"Ephemeris", in situ ubi indicatur quid unoquoque mensis die evenerit variis temporibus, nos docet die 21 m.Oct. natos esse duos poëtas Gallos, inter se certe multum differentes et dissimiles, ita tamen ut uterque referre valeat faciem litterarum nostrarum...
22 octobre 2006

Alphonsus et Georgius (sequitur)

Mentione heri facta de Alphonso, mihi restat ut loquar de altero poëta Gallo nato eodem die, quanquam ex aliis fontibus didici eum natum esse non die 21, sed 22 m.Oct. anni 1921. Si hoc verum est, etiam melius congruit, ut memoriam ejus evocemus hodie......
27 octobre 2006

Ubique idem ?

Cum lego diaria amicorum NEMINIS et THERSITIS in quibus de democratia in sua quisque civitate queruntur, haud mediocri solatio mihi est reperire res non aliter se habere apud eos quam apud nos. Sed solatiumne esse debet, an potius desperationis causa...
13 novembre 2006

CCCLX

CCCLX (trecenta et sexaginta) numerus est nuntiorum quae in hoc diario emisi, ex quo id scribere incepi, anno praeterito. Propositum meum tunc erat nullam diem sinere praeterire sine linea. Quod propositum tam exacte quam sperabam, servare non semper...
15 novembre 2006

Non est culpa mea !

Heri toto fere die mihi interruptus est conexus cum interreti. Nescio qua de causa. Itaque nuntium meum cottidianum (vel paene cottidianum) ut soleo non potui. Etiam hodie perdifficile mihi fuit locum hunc, unde emitto, adire. Haec sunt arcana interretis....
14 décembre 2006

"December est mensis"

His verbis incipit illa notissima epistula Senecae ad Lucilium (duodevicesima): "December est mensis; cum maxime civitas sudat, jus luxuriae publicae datum est, ingenti apparatu sonant omnia...". Quid dixisset ille vir sapiens, si vidisset quomodo homines...
Publicité
Publicité
<< < 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 > >>
latine
Publicité
Publicité