Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
29 septembre 2006

Non solum... sed etiam...

Heri narrabam mala de quibus querebatur magistra quaedam, ut plerique collegarum suorum, qui interdum operistitium nuntiant, ut reclament gubernatoribus de institutione publica male a gubernatoribus administrata. Sed in dies magis manifestum est non solum magistros, sed re vera fere omnium ordinum cives statum suum aegre ferre. Medici modo, modo chirurgi, heri siphonarii, hodie agricolae, cras operarii, interdum autocinetarii, nunc traminum officiales, nunc electrotechnici, alias judices, alias causidici, quid multa ? fere omnes vicissim ostendere parati sunt iram suam erga hoc aut illud decretum rei publicae moderatorum. Et hoc evenit quasi cottidie non solum in Gallia, sed in permultis civitatibus, iis saltem quae dictaturae cuidam non subjectae sunt... Quid facere possunt gubernatores ? Omnibus reclamationibus satisfacere, impossibile est. Itaque interdum aliquid concedunt, multa alia negant. Quarto vel quinto vel sexto anno itur ad suffragia, mutantur moderatores, non cessant reclamationes. Subinde fere me miseret eorum qui rei publicae habenas accipiunt. Sed miserere eorum non oportet, nam his muneribus perlibenter funguntur, et certatim summos magistratus ambire solent...Adeo cupidi sunt homines aliquam potentiam consequi Valete omnes, optimi lectores et lectrices, et ignoscite mihi quod hoc diarium paucos dies intermittam. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité