Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
30 mars 2008

Dulce bellum

" Dulce bellum inexpertis ”, est adagium optime notum, ab Erasmo prolatum, quod commode mihi in mentem venit, cum Caudicem audii Anglis et Americanis pollicitum esse se (se ipsum, suo arbitrio !) milites Gallos mille submissurum in Afghaniam, qui copiis jam illic bellum gerentibus adjumento essent ad subigendos ejus terrae incolas imperio Americano. Et hoc, ut NEMO noster rectissime in nuntio suo novissimo admonuit, antequam de hac re certiores faceret ( nedum consuleret !) cives suos eorumque legatos, quasi omnia, etiam jus mortis et vitae, belli et pacis, ex sua ipsius voluntate tantum penderet. Nondum promisit se missurum copias in Mesopotamiam, sed non est dubium quin id facturum sit si in locum Fruticis successerit ille quem nuper in Palatio Elyseo hospitem gratissimum accepit, merito appellatum Filium Caini (miseros nos qui filli Abelis sumus !) .. Fortasse etiam eidem pollicitus est se bellum gessurum cum Persia quoque, si id a se peteretur ? Manifestum est Caudicem fideliorem se praebere suis amicis in bellis gerendis, quam solet conjugibus suis in matrimonio ! Sed qualis contemptus populi ! Suntne nobis omnia ferenda ? Nobis tamen gaudendum est : praesidem habebamus (et qualem !), nunc habemus (Fruticis instar) ducem exercituum, immo imperatorem. « Porro, milites ! Animose pugnatote pro Napoleone Parvo et imperatrice Carola Magna !. Et si moriemini, scitote vos vitas vestras devovisse A.M.D.G (id est : ad majorem dementis gloriam) » " Dulce bellum inexpertis " Certe, sed etiam dulcius duci domi quiete manenti ! Valete, optimi lectores et lectrices, ad proximam hebdomadem. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité