Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
30 octobre 2006

Inter canem et lupum

Hora mutata, Sol, qui aliquando hominum voluntati obtemperare debet, una hora maturius occidit et (ut Gallice dicitur) cubitum it. Itaque nunc venit solito citius crepusculum quod Gallice vocatur 'tempus intra canem et lupum'. Cur hoc temporis momentum, quod inter Solis occasum et primam noctem evenit, ita appellatum est ? Estne quod, luce jam imminuta, difficile sit discernere utrum animal, quod tibi occurrit, canis domesticus sit an lupus vorax ? Plerique doctorum in hanc sententiam eunt. Et fortasse recte. Sunt tamen quidam qui aliter sentiant. Existimant enim hanc locutionem oriri potuisse, ab eo quod, nocte appropinquante, canes in dominorum suorum domos rediguntur, dum lupis sine metu in viis denique tandem errare licet. Temporibus antiquis quidem, nam nunc canes persaepe sub vespere cum dominis suis e domibus exire solent, ut libere crepidines merdis suis inquinent, noctis appropinquantis beneficio oculos praetereuntium effugientes. Lupi vero in urbibus jam non inveniuntur, in eorum locum successerunt nebulones, qui, oblectationis causa, autocineta privata vel publica temere incendunt...Inter canem et lupum... Valete, optimi lectores et lectrices, et dormite quietissime. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Gratias utrique vestrum, NEMO et THERSITES, maximas ago pro commentariis vestris pretiosissimis.<br /> Valete
T
Est Castillano sermoni verbum 'lubricán' quod valet 'crepusculum' et, ut ait Johannis Corominas, e 'lupo' et 'cane' procedit, addito 'r' e confusione cum 'lubrico'. Est verbum quod nunquam audivi, sed legi semel tantum in auctore Austramericano, et valde placuit. Apud Moliner legitur aequivalere 'entrelubricán' (quod nec legi nec audivi unquam).
N
Hoc adagium, "tempus intra canem et lupum," numquam antea audivi, sed notum est mihi dictum "lupi hora," quod illam horam signficat paulo primam ante lucem, cum tenebrae densissimae infelicibus viatoribus effunduntur, et cum lupi silvas impune errant. Id est tempus, ut aiunt, quo plures homines pereunt quam ullo tempore alio.<br /> <br /> Aptum est lupos in animo hodie volvere, cum cras sit nobis mortuorum dies (in)festus, cum larvis et phantasmatis viae aperte scateant, et versipellibus quoque ululantibus.
latine
Publicité
Publicité