Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
16 mars 2008

Jus expellendi

A crastino die , in Gallia, incipiet anni tempus quo possessoribus domorum expellere licebit « manu militari », id est astyphylacibus adjuvantibus, inquilinos qui habitationis mercedem debitam sibi non solverunt. Quod in legum codice nuncupatur « jus expellendi ». Cur a crastino die ? Quia, hiemali tempore, per legem quam « humaniorem » legumlatores videri voluerunt, miseros expelli e domibus in vias non licet. Gratiae agantur iis pro humanitate ! Sed quid si cras, ut nuntiant meteorologici, temperatura decem gradibus diminuetur ? Quidnam refert ? Nonne necesse est leges exsequi temporibus statutis ? Quid fieret de Republica si legum exsecutio ex temperatura penderet ? An anarchiam mavultis ? Ut indulgentia quaedam non recusanda esse videtur interdum erga divites qui quidem paululum dolo malo fiscum publicum fraudant, sed alioquin opibus suis aliquo modo Reipublicae prosunt, ita severitas salutaris exercenda est erga pauperes qui non solum civitati parum utiles se praebent, cum vectigalia nulla vel minima solvant, sed etiam societati, quae eos adjuvare debet, oneri minime levi persaepe sunt. Expelluntur e domibus in vias ? Quid ad nos ? Immo quid cessamus eos e terra nostra ipsa expellere ? « Similis simili gaudet », ut aiunt. Cur ergo pauperes nostros ad terrras, ubi cum similibus convenirent et conviverent, non mitteremus ? Istae terrae, inquies, jam oppletae hominibus sunt, quomodo iis etiam alii adjungi possit ? Si adest voluntas, nihil non fieri potest. Atque memento pauperibus non opus esse tantum spatii quam divitibus ! Etiam in Gallia non rarum est invenire familias numerosas in locis exiguis habitantes, ubi tu solus vivere nolles… Ergo vivat jus expellendi ! Pauperes omnium terrarum congregamini !… sed procul a nobis !… Amen. Valete, optimi lectores et lectrices, ad proximam hebdomadem Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité