Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
24 octobre 2006

Horresco referens !

Commentario optimi NEMINIS lecto, volui ego quoque visitare (per interrete) Museum cujus mentionem fecit. Horrificum ! In eo docemur non solum caelum et terram et omnia quae iis continentur creata esse sex diebus, sed terram ante solem exstitisse, omnia animalia una simul in vitam venisse, ita ut "pueri hominum cum dinosauris ludere possent(!)", Noah in suam arcam cujus mensuras Scriptura nos exacte docet, bina animalia cujusque generis hospitio accipere potuisse (etiam dinosauros ?), et per totum annum diluvium totum orbem terrarum invasisse et texisse, turrim Babelicam a superbis hominibus caelum attingere cupientibus infectam mansisse propter calamitatem varietatis linguarum, nam antea omnes una et eadem lingua loquebantur (Americana ?), et omnes veritates a Spiritu Sancto Moysi dictatas... Exii denique e Museo, me ipsum rogans quomodo ista regressio ad ineptias jampridem obsoletas et protinus redargutas fieri potuerit ? Fortasse homines, scientiae inventis satiati et fatigati, egent fide quadam quae ad vivendum se adjuvet, et, a veritate saepe amara aversi, confugiunt ad credulitatem consolatricem ? Valete omnes, cari amici et amicae, et dormite in utraque aure. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité