Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
20 mai 2006

Eiffel an Babel ?

Usque adhuc, optimi amici, putabam me Lutetiae habitare. Cottidie aspiciebam turrim Eiffelianam, noctu splendide illuminatam, et singulis horis, per decem minuta, scintillis candidis micantem, spectaculum semper gratissimumoculis non solum Parisiensium,...
Publicité
Publicité
16 juillet 2006

Inclementia canicularis

Non melius quam hac locutione a Sidonario Apollinari in una Epistularum usurpata describi potest tempestas qua his diebus afficimur. Vix tolerabilis calor, in tota Gallia, sed sine dubio in aliis partibus Europae (in Hispania suspicor res haud melius...
25 avril 2006

Ultima dies

Hodie est mihi ultima dies ruri acta. Cras rediturus sum in Urbem. Nunquam mihi visus sum rusticus, nihil est urbanius quam ego. Alii gaudeant aëre puro (excepto quando stercore humus spargitur) , cantu avium (exceptis qui febri aviaria laborant), silentio...
19 février 2006

Quid de columbis ?

Quid columbis quae caelum Lutetiense frequentant fiet, si illa febris (vel 'influentia') aviaria ad Urbem pervenerit ? Dicunt eas esse plus quam centum centena milia ( id est : decem 'milliones') numero !!! Si decretum erit eas interficere, quomodo hoc...
9 janvier 2007

Tempestas lenis

Vix in hiemem intravimus, cum tempestas lenior facta est, et nisi saepe plueret, fere verna. Iterum omnes loquuntur de calefactione planetae nostri, quae, nisi remedium inventum erit, calamitatem ingentem omnibus incolis, non solum hominibus, sed etiam...
Publicité
Publicité
7 mars 2007

Mulieres

Cras dies mulieris celebrabitur. In toto terrarum orbe. Quo modo ? Puto quamque terram suo modo singulari eum celebraturam. In Europa fient multi conventus, ubi iterabuntur longae orationes quibus laudabuntur feminae, et deplorabitur inaequalitas adhuc...
11 novembre 2007

Caudex caudam movet !

Frutici vehementer gaudere licet: denique tandem Antonio Blario successorem hoc munere dignissimum invenit, qui ad pedes suos catelli adulatoris partes ageret. Nonne vidistis quam ardenter Caudex noster ante herum suum caudam moverit. Metaphorice, scilicet....
10 novembre 2008

NUNC EST BIBENDUM !

Nunc est bibendum, nunc pede libero // pulsanda tellus ! Mox enim depelletur Frutex ex Alba Domo, ejusque in locum succedet Obama. Cujus victoria non solum in America, sed ubique terrarum celebratur quasi non unius populi candidatus fuisset, sed orbis...
20 août 2010

FABVLOSISSIMA FABVLARVM

Ditissimae quidem sunt fabulae, quas divulgarunt homines antiqui, et imprimis poëtae ut Homerus , Hesiodus, Ovidius et alii, ditissimae miraculis creditu difficillimis, metamorphosibus variis, coitibus incredibilibus inter bestias et homines effectis,...
19 octobre 2006

Diarium puellae

Persaepe adeo diarium puellae cujusdam Bagdati incolentis, de quo puto me semel jamdudum hic locutum esse. Titulus diarii vel blogi hujus est "Bagdatum ardet" (Anglice: Baghdad burning). Puella quae id scribit habet multa quae narret de vita cottidiana...
25 mars 2007

Quot libri !

Hodie, ut quotannis facere soleo, mercatum librorum sollemnem Parisiacum lustravi. Hic mercatus (quem vocare possimus 'nundinas librarias') non dissimilis est ei qui quotannis mense Octobri Francofurti in Germania habetur, sed, ut mihi videtur, haud tam...
22 juin 2007

Suntne omnia uno tempore agenda ?

Si quis tanti putat Nicolaum nostrum Brevem observare quomodo res gerat, non potest non mirari quot negotia omnium generum una suscipiat. Quasi ipsi uni incumberet tota respublica, nullis administris et praesertim nullo administro primo quicquam curandum...
28 mars 2006

Nunc est bibendum !

"Nunc est bibendum, nunc pede libero pulsanda tellus !", canebat Horatius poëta, cum auditum est Romae de Cleopatra, regina Aegypti, victa ab Augusto prope Actium. Nos, bibendo, non victoriam sanguinolentam celebramus, nam bella odimus, victores timemus,...
14 juin 2006

Calor, calor

His diebus, post hiemem quae longior solito visa est, postque ver quod modo frigidius modo calidius aequo videbatur, intravimus, (Lutetiae quidem, in aliis regionibus ubi lectores nostri habitant, nescio), in tempestatem plus quam aestivam, quae movet...
5 juillet 2006

Tempestas pessima

Post nonnullos dies nimis calidos, similes iis quos passi sumus aestate anni MMIII, cum tot senes et anus ex calore nimio, quem vocaverunt 'canicularium', mortem obierunt, ut Rei Publicae principes ipsi ab adversariis suis et a populo fere universo, crimine...
30 mars 2006

Libertas ?

Libertas ? Quid est libertas ? Sunt varia genera libertatis: libertas physica, qua possum ire et venire meo proprio arbitrio, quia mihi sunt pedes et crura quae me ferunt quo cupio ire. Libertas politica, qua mihi licet loqui, agere, legere libros, acta...
26 novembre 2006

Mors aviae voluntaria...

Stupuit totus mundus nuperrime morte voluntaria, quam sibi conscivit mulier quaedam Palaestina, prope milites aliquot Israëlianos, ut eos una secum quoque necaret. Quod facinus vocabulo Japonico "Kamikaze" vulgo nominari solet. Cur stupuit totus mundus...
21 mars 2007

Ver adiit !

Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni, Trahuntque siccas machinae carinas: Ac neque jam stabulis gaudet pecus, aut arator igni, Nec prata canis albicant pruinis. Jam Cytherea choros ducit Venus, imminente luna, Junctaeque Nymphis Gratiae decentes...
17 février 2007

Dies Stultorum

Apud Romanos, si Ovidio credimus, hic dies erat dies festus Stultorum. Felices Romanos, qui unum solum diem stultis consecrabant. Nos cottidie sacrificia iis facimus. Et utinam ipsi tantum stulti essent. Sed stultitia iis non est satis. Ei addere solent...
23 février 2006

... sine finibus

Nonne animadvertistis, amici, his temporibus multiplicatas esse sodalitates, quarum nominibus locutio 'sine finibus' additur. Ut, exempli gratia, "medici sine finibus" qui ad quamlibet terrae partem accurrunt ad curandos homines aegros morbo epidemico,...
24 février 2006

Optime

Optime meruistis, amici, de Republica Latina sine finibus...Uterque vestrum lapidem suum attulit ad aedificandum castellum vel oppidum, ex quo nos proripiemus ad orbem terrarum subigendum !!!! Sed iter longissimum nobis est percurrendum. Praeterea nondum...
27 février 2006

Ignoscite !

Ignoscite, cari amici, quod heri nihil scripsi. Occupatus fui, non vacavit mihi tempus sedendi ante ordinatrum meum. Karkalau noster me reprehendit quod loquor de morbis terribilibus qui nostrum planetam invadunt, non de festivis diebus dedicatis ad quod...
1 mars 2006

Recte mones !

Rectissime mones, optime Maxime. Institutum est ab initio nihil nobis scribendum esse nisi Latine, tam in hoc diario quam in commentariis, exceptis nonnullis casibus, cum aliter fieri non potest. Ego certe posthac tibi consilium tuum sequar. Quod ad ceteros...
3 mars 2006

quae patientia !

Quae patientia tibi est, care Klarklau, qui totum diarium hoc legisti, a primo die quo incepit, usque hoc tempus. Te multum admiror. Sed cur totum commentarium tuum Hispanice scripsisti, non Latine ? Tu certe, tot horis consumptis Latine legendo, potuisti...
4 mars 2006

Quae historia !

Quae historia, optime Karklau ! Usque ad finem equidem mirabar quid dicere velles. In fine demum intellexi hanc fabulam inventam esse ad explicandum cur mus vel sorex veniret ad sumendum dentem a puero perditum, et pro hoc dente puero retribueret munusculum...
Publicité
Publicité
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 20 > >>
latine
Publicité
Publicité