09 mars 2008
De terrore
De terrore
Ex die quo superbas Novi Eboraci turres deruit grex tromocratarum audacissimus aëroplanis vectorum, anno bis millesimo primo, non desiit in auribus nostris sonare verbum “terror” et ex eo fluentia alia vocabula, ut “ terrorismus ”,“ terrorista”, “contraterrorismus” et cetera. Hic uti mihi non placet verbis ex Graeco ductis ( tromocratia, tromocratistae, etc.), quanquam jampridem adhiberi solent in novo sermone Latino, quia, Graeca excepta, in omnibus fere linguis, de terroristis cottidie et de terrorismo auditur ita ut nemo sit in planeta toto qui ignorare possit quid hae voces significent. Sed memoratu dignum est hoc verbum, in significatione quae ei nunc dari solet, originem suam demum a Germanis habere, alterius belli mundani tempore, cum Galliam opprimebant et contra se violentia sua resistentiam acerrimam excitaverant, cujus fautores, nomine quod probrosum volebant, “terroristas” Germanice appellare coeperunt. In Gallico enim sermone antea hoc verbum nullam habebat significationem nisi historicam, nam hoc nomine ab adversariis Maximae Rerum Eversionis soli appellabantur ii qui Maximiliano Robespierre faverant. Postea hoc verbum in lexicis penitus latebat, donec Germani id ad vitam revocarunt, ut diximus, ad notandos infamia eos quos Galli Patriae amantes vocabant….Nunc autem sub imperio Americanorum vox terroristae singulariter cadere solet in eos qui dominatui eorum armis adversantur, non in eos qui eorum fideles socios se praebent, etiamsi ejusdem generis scelera committunt. Exempli gratia, rebelles Columbiani terroristae vocantur, at non ii qui “paramilitares” dicuntur, qui tamen non pauciorum scelerum quam priores rei sunt. Item Palaestinienses qui occupationi militari resistere armis humilibus conantur de “terrorismo” accusantur, dum Israheliani, qui armis suis modernis multo plures homines, inter quos mulieres, pueri, infantes, in terra sibi aliena, fere cottidie interficiunt, tantum dicuntur se jure defendere. Nomina scilicet innocua non sunt ! Et interdum prodesse potest ea permutare, ut liqueat quantum cum re non congruant !
Valete, optimi lectores lectricesque, et commentariis vestris nobis favete…
Pastrix
Commentaires
de terrorismo
Verba nova "terrorista, terrorismus, contraterrorismus" saepe apparent quia terror res vera est, nostra aetate, in multis orbis terrae partibus.
E.G. "Islamistis" qui Lutetiae, Londini, Matriti, facinora commiserunt, indulgere non possumus. Necesse est cum terroristis strenue certemus.
-- In Hispania, quidam Vascones rebelles, cives suos caedunt. Non defendunt bonam causam. Suntne terroristae an interfectores adjecti? Nescio.
--De rebellibus Colombianis jam opinatus sum.
-- Res Palaestinenses tamen peculiares sunt. Mea sententia, in Deum Judaeorum culpa est. Nam IAHVE, temporibus antiquissimis, Hebraeis terram alienam dedit. Eam Abrahamo promisit:"Dabo tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae, omnem terram Canaan in possessionem aeternam."Deinde Hebraeos duxit "in terram fluentem lacte et melle quae est egregia inter omnes terras."
Misere, hoc bellum cum aborigenibus, qui jure bona sua defendunt, abhinc quattuor milia annorum incepit et in aeternum manebit.
Vale, optime Pastrix.

Saepe fit ut verba notionesque non eundem sensum habent secundum eum quibus tribuantur, cum tamen natura hominum eadem sit omnibus in conditionibus. Ita terroristas appellamus eos qui vi pugnant contra rerum statum, et verbum vitamus si de statu loquimur, qui tamen ad suam vim imponendam saepe iisdem instrumentis utitur. Apud Vascones, qui citati sunt in tua dissertatione, clarum hoc fit, ut credo: hi enim acriter pugnant contra Hispaniam, Hispania autem violenter Vascones debellat, non eadem instrumenta applicans, cum unus statum habet, alter autem eo careat.
Nuper in tua patria Gallia paucos dies degi, pulcherrimam civitatem Parisiorum visitando et libros emendo, sicut eum qui a comissione Attali paratum est.
Poster un commentaire
Rétroliens
URL pour faire un rétrolien vers ce message :
http://www.canalblog.com/cf/fe/tb/?bid=69475&pid=8256004
Liens vers des weblogs qui référencent ce message :