11 novembre 2009
RIDICVLVS
Iterum his diebus Caudex noster ridiculum se praebuit, mendacium proferendo manifestum. Etenim occasione utendo celebrationis diei anniversarii Valli Berolinensis dirutionis, gloriatus est quod huic evento affuerit ipse die nono m. Nov. MCMLXXXIX Berolini. Immo socios aliquos testabatur quos se comitatos esse affirmabat. Infortunate autem illorum nonnulli, in diariis suis, nihil notaverunt hujus generis, et tempora,quibus Berolini fuerunt illo anno, cum jactatione Caudicis omnino non congruunt . Quod ingentem risum complurium hominum movit, quorum alii mirati sunt num Caudex adesset, cum Johanna De Arcu Aureliam expugnavit, alii cum die XI m. Nov. MCMXVIII armistitium inter Germanos et Gallos factum est, alii quoque in aliis occasionibus historicis.
Adeo ridiculum hominem et mendacem habemus praesidem !
Pastrix
03 novembre 2009
De Grippa nova
Post vaccam insanam, post grippam aviariam, fere totius mundi homines nunc aggreditur grippa nova, primum porcina dicta, deinde simplicius grippa ‘A’. His diebus incipienda dicitur in Gallia injectio vaccini seri ad impugnandam hujus grippae epidemiam apti. Sed adhuc, in Gallia saltem, multi medici se dicunt de efficacitate hujus vaccini seri, quin immo etiam de ejusdem innocuitate, valde dubitare Ita ut media eorum pars se nolle affirment hoc serum sibi ipsis injici, quanquam ministerium Sanitatis publicae omnes medicos et nosocomos inter primos id accipere jussit. Nunc cottidie complures symbolae in actis diurnis et periodicis variis pro injectione et contra injectionem argumenta diversa afferunt. Ita ut plerique civium omnino nesciant quid faciant, hujus certaminis finem inter peritos commissum exspectantes. Praeterea non desunt qui affirment omnem hanc trepidationem nihil spectare nisi ut cives obliviscantur quot negotia in eorum vita cottidiana iis immineant et quam inefficax regimen in rebus publicis gerendis se praebeat. Adeo suspiciosi facti sunt nostri Galli !
Pastrix
27 octobre 2009
Iterumne Ovidius exsulaturus ?
Iterumne Ovidius exsulaturus ?
His diebus ingens in scholis Gallicis a Catholicis rectis excitatur procella, cujus causa est quod ultimae classi secundariae (quae ad diploma ‘baccae-laureae’ ducit) indictum est studium clarissimi operis poëtae Latini Ovidii c.t. Ars Amatoria’ vel ‘De Arte Amandi’, in quod omnibus linguae Latinae discipulis necessario incumbendum est. Statim reclamatio vehemens a nonnullis sacerdotibus orta est et petitio quaedam contra hoc decretum ubique circumlata est, quod “haec carmina Ovidii pudorem laedere posset praesertim puellarum” quae scholas Catholicas frequentant quarumque pleraeque Latinae linguae student. Cui petitioni etiam subscribi licet per interrete.
Utri victores evadent in hoc certamine ? Ecclesiaene fautores an vatis exulis studiosi ?
Pastrix
19 octobre 2009
In nomine Patris et Filii
In nomine Patris et Filii
His diebus fere cottidie ab actis diurnis passim accipimus hunc vel illum praesidem Rei Publicae cujusdam mox electurum, qui in suum locum succedat, unum ex filiis suis, quasi, ut in monarchiis, jus quoddam hereditarium institutum esset. Hoc jampridem in Congo evenit, cum, Laurentio Desiderato Kabila interfecto, praeses electus est ejus filius Josephus. Item In Corea Septentrionali, post obitum Kim Il-sung, mox in ejus locum successit ejus filius Kim Jung-il. Nuper quidem in Gabone, Africa civitate, Omar Bongo mortuo, rerum potitus est filius ejus Ali. Haec exempla ad praeteritum pertinent. Sed novi candidati se ostendunt : in Aegypto, rumoribus veri similibus nuntiatur praesidem Hosni Mubarak in animo habere filium suum Gamal in munere suo constituere, etiam antequam obierit. Similiter Libyae “Rector” (nam semper recusavit praesidis titulum) Muammar Khadhafi dicitur paratus esse ad constituendum suum filium Saif–ul-Islam (quo nomine significatur ‘gladius Islami’) in munere suo. Adhuc quidem haec exempla in civitatibus ejus mundi inveniebantur qui ‘Tertius’ dicitur.
Nunc autem idem fortasse eveniet in Gallia nostra, nam filius Caudicis, nomine Johannes Sarkozius, vix tres et viginti annos natus, rem publicam capessere coepit. “Macte animo, generose puer, sic itur ad astra” Sic quoque incepit NOVA DYNASTIA.
Pastrix
12 octobre 2009
De Praemio Pacis Nobeliano
Baraco Obamae tributum est Praemium Pacis Nobelianum hornotinum. Quod valde mirati sunt plurimi homines, —quamvis contenti plerique se dicerent—, et imprimis Praeses ipse, qui ilico confessus est se minime hoc honore dignum sibi videri . Etenim primum hominum memoria hoc praemium alicui tribuitur, qui adhuc nihil re vera egit ad pacem pertinens. Multas quidem orationes habuit, multa verba protulit, sed ad effectum nihil adduxit. Novem mensibus postquam rerum potitus est, in Mesopotamia rerum status idem manet, et in Afghania in dies pejor fit. Pax autem quam se quam citissime instituturum promiserat inter Israhelienses et Palestinenses, non solum non propior quam antea videtur, sed etiam nunquam tam procul afuit quam nunc, rectoribus Judaeis omnibus conatibus ejus tenaciter repugnantibus. Praeterea carceres Guatanamenses quos clausurum se pollicitus erat adhuc captivis referti sunt . Ad summam optima proposita, acta fere nulla. Idcirco sapientes qui eum ad praemium elegerunt non celarunt non tam acta quam consilia et proposita ejus se remunerari et se hoc honore hortari eum voluisse ad perficiendum id quod verbis tantum coepit.
Utinam haec optata ad effectum perveniant ! Opus ingens, quod nemo praeter Obamam forte conficere posset ! Dii ei faveant !
Pastrix
05 octobre 2009
DE SEXV NATATRICIS
Abhinc aliquot mensibus res maxime singularis evenit quae acta diurna totius terrarum orbis occupavit. Disputabatur enim, non de sexu angelorum, ut olim, sed de sexu natatricis cujusdam, nomine Caster Semenya, ex Africa Meridionali orta, quae principatum mundanum natationis consecuta erat. Nam in dubium nonnullis venerat utrum femina esset an vir. Quid ? inquietis. Quomodo de sexu alicujus hominis, maxime fere nudi, ut natatores esse solent, dubitari potest ? Praeterea nonne ab athletis peti solet, antequam concertent, ut mejant, ad cognoscendum num medicamenta prohibita sumpserint ? Ecquis autem ignorat quae dissimilitudo sit inter feminam et marem in modo mejendi ? Attamen difficillima quaestio hominibus peritis esse visa est, quae non solvi poterit, nisi post multa experimenta, nam in humano genere sunt, ut ajunt, non solum mares et feminae, sed haud pauci qui sexum medium, ut ita dicam, habent, aut etiam utrumque sexum praebent, ut qui olim hermaphroditi vocabantur. Exspectandum igitur erit illi natatrici ejusque fautoribus fortasse longos menses antequam principatus ejus confirmatus aut infirmatus erit. Quod demonstrat nihil tam simplex esse, quam primo aspectu videtur.
Pastrix
28 septembre 2009
De Sanitate Publica
De Sanitate Publica.
In actis diurnis cottidie legimus quam aegre Praeses Americanus Obama suadere conetur concivibus suis ut nova lege instituatur ratio quaedam qua detur omni civi, etiam pauperi, potestas ut curetur si morbo laboret. Nam ajunt quadraginta miliones Americanorum non habere pecuniam qua solvant mercedem medicorum neque pretium medicamentorum quibus egent. Quod foedissimum videri necesse est, maxime in civitate omnium civitatum ditissima. Huic flagitio certe finem facere conati esse dicuntur aliquot praesides antea, sed frustra. Propositis eorum, quamvis modesta essent, semper adversati sunt plerique civium. Et idem fere evenit Praesidi novo, qui, quanquam major pars civitatis in ceteris rebus ei favet, huic consilio satis multos fautores invenire non valet. Nobis quidem Europaeis difficillimum est intellegere cur in America tantum repugnetur proposito, quod sentimus omnino consentaneum esse cum humanitate, ut eam intellegimus.
Haecne est civitas quae se vult in exemplum proponere ceteris nationibus ?
Pastrix
21 septembre 2009
Omniane melius se habent ?
Quae in diario meo proxima hebdomade scripsi, -— nempe “omnia pessime se habere”—, non probavit amicus noster Caputsaxiens, qui nos esse multo feliciores quam ante aliquot annos existimat, cum nulla jam habeamus bella neque hostes ante portas. Rectissime monet, mea sententia, si tantum status rerum in Europa rationem habemus. Manifestum enim est pacem inter Europaeos denique institutam et stabilitam post tot et tanta bella cruenta in saeculis praeteritis inter vicinos gesta, quorum novissimum plus quam quinquaginta miliones mortuorum, plerosque eorum civiles, effecisse dicitur. Nimirum lector qui hunc commentarium misit Germanus est, quod eum sine dubio adducit ,ut statum rerum Europaearum maximi faciat, quarum sua civitas praeteritis saeculis singularis particeps fuit et adhuc manet. Sed, si reliquas terras respicimus, opinio nostra mutatur. Nam ubique saeviunt fames, secessiones, bella civilia, vexatae in una civitate minores nationes a majoribus (quod etiam in Europa evenit, ubi in haud paucis terris contemnuntur et opprimuntur imprimis ii qui in sua lingua se vocant Rom). Num praeteribo pericula inter quae versatur planeta noster communis et quae cottidie in actis diurnis denuntiantur: calefactionem terrae, aquae potabilis defectum, multitudinem nimiam hominum, epidemias, et alia ?
Pastrix
13 septembre 2009
Omnia pessime se habent
Ubique terrarum, quocumque te vertis, nullum locum invenis ubi res satis bene se habent. Hic calamitates naturales — inundationes, terrae motus, incendia, pestilentiae — vastas terras vastant et multos homines interficiunt ; illic homines ipsi inter se pugnant et trucidant. In omnibus civitatibus ubi electiones fiunt, suffragia ex urnis vix prompta sunt, cum pars civium quae minor evasit contendit se re vera vicisse, et fraudes multas exitum irritum facere, unde reclamationes et tumultus in viis fiunt, quos biocolytae, ut solent, maxima vi reprimunt. Fere ubique saevit ira populi pauperum adversus civitatis rectores divitiis abundantes. Adde quod multi homines, etiam in civitatibus quondam prosperis, propter crisim, quae dicitur, munere et mercede privati, saepe in viis sub Jove, ut ajunt, dormire coguntur. In dies pejor fit rerum status. Quorsum haec evadent ?
16 juillet 2009
INTERMISSIO AESTIVA
Lectores lectricesque carissimas oro, ut mihi ignoscant intermisssionem aestivam hujus diarii. Rus enim eo, ut quotannis soleo, ubi perdifficile est interreti uti. Itaque vobis dico: Valete quam optime, ad mensem Septembrem !
Pastrix.