latine

journal de bord en latin.

18 mai 2008

De Mensis Maji commemoratione

His diebus celebratur quadragesimus anniversarius eventorum quae Galliam perturbarunt mense Majo anno MCMLXVIII.
Illo tempore praeerat Galliae dux quidam militaris non inclarus, nomine Carolus Gallicus, qui rerum potitus erat ante decem annos post seditionem in Algeria ab exercitus ducibus illic commotam , qui contra gubernatores illius temporis rebellionem moverant, quod cum Algeriensibus, libertatem armis sibi vindicantibus, bellum non satis strenue agere sibi viderentur. Vix tamen praeses electus, Carolus spem illorum ducum et Algeriae Gallicae fautorum (ut semet ipsos vocabant) prorsus fefellit, et libertatem Algeriensibus, majore populi parte approbante, concessit. Deinde, post septennium prius, iterum electus est praeses Reipublicae anno sexagesimo sexto. Quanquam revera non dictator erat, auctoritate tali tantaque pollebat, ut fere nemo, etiam inter principes civitatis, ei adversari in ulla re auderet. Adde quod censura quaedam morum, quanquam non publice declarata, —ad quam conjux praesidis ipsa, aspera severitate, maxime incitabat — , ubique manifesta erat. Prohibebantur omnia quae mores offendere credebantur : pelliculae cinematographicae, libri, periodici, cantilenae… De rebus publicis quoque publice parum disserebatur, adeo omnia quasi occlusa videbantur. Cujus status rerum et animorum documentum manet in symbola quadam principio anni sexagesimi octavi a clarissimo diurnario edita, quae inscribebatur : “Gallia fastidio laborat”. Certe varii tumultus jam evenerant in aliis terris etiam anno praeterito, in America, in Sinis, in Europa Orientali, quae quodam modo praenuntiabant eventa Gallica de quibus loquimur, sed in Gallia, propter statum rerum suarum singularem, speciem rebellionis contra auctoritatem quasi paternam et moralem censuram ortae praebuerunt. Clamantes “Carole, decem anni jam satis sunt !” vias urbium milia complura juvenum complere coeperunt, operistitium universum nuntiatum est. Carolus ad exercitum Gallicum in Germania stationes habentem clanculo fugit, tum, fide militum prorsus explorata, in Galliam reversus, comitia haberi jussit, in quibus, propter lassitudinem populi qui penuria multarum rerum necessariarum laborare inciperat, majorem suffragiorum partem consecuti sunt ejus fautores, ita ut, mense Junio, iterum rerum potitus sit.
Ita finis factus est eventis illius Mensis Maji, quae, quanquam in historia perbreve temporis intervallum occupaverunt, maximi momenti fuisse ab omnibus putantur, ad libertatem morum provehendam, imprimis in eo quod ad feminas pertinet. Adde quod vix aliquot menses praeterierant, cum Carolus Gallicus sponte sua magistratu tandem se abdicavit. Scilicet, decem anni satis fuerant !
Adhuc hodie Mensis Maji MCMLXVIII memoria in Gallorum animis adeo vivida est, ut Caudex ipse modo suo solito ejus mentionem fecerit, in una orationum suarum superbe dicens : “Mensis Majus LXVIII in societatem nostram multa mala attulit, quae ego polliceor me sublaturum”. Quin se potius semetipsum e medio tollat !
Valete, carissimi lectores et lectrices, et vestris commentariis nobis favete !
Pastrix

Posté par Pastrix à 20:40 - Commentaires [6] - Rétroliens [0] - Permalien [#]

Commentaires

de commemoratione

De mense Majo anno MCMLXVIII opinari non possum quia illo tempore peregre habitabam. Decem annis tamen ante illas res novas, Icosii, eventis alterius mensis Maji interfui.

Gubernatores nostri, in Gallia, quid faciendum esset nesciebant. Itaque exercitus duces Caroli Gallici reditum optabant. Orationis a "Salan", duce maximo, dictae ante multitudinem confertissimam in Foro congregatam, perbene memini. Omnium assensu oratio ejus comprobata est. Audivi etiam in eodem Foro, paucis diebus post, Carolum Gallicum ipsum qui istas voces inanes enuntiavit:"Vos intellexi!" Miseri tamen "Pedes Nigri" (ut Francogalli nos vocabant) non intellexerant libertatem vindicatam ab Algeriensibus necessariam et justam esse.

Quod evenit postea, id omnes noverunt. Opus erat civitatem in rectam viam reducere. Quod Carolus Gallicus velociter fortiterque fecit. Et constat inter nos illum, Praesidem egregium fuisse.

Amice Pastrix, pro se quisque nostrum suum mensem Majum commemorat.

Vale.

Posté par Icosinatus, 20 mai 2008 à 13:28

Ad Icosinatum

Gratias pro tuo commentario, optime Icosinate. Etenim mihi et plerisque qui mense Majo LVIII, non in Algeria sed in Gallia ipsa, versabantur,ea quae tunc Icosii evenerunt, aliud significabant atque vobis qui illic vivebant. Nobis enim haec videbatur seditio vel secessio quaedam, a ducibus exercitus aliquot commota, 'pedibus nigris' approbantibus, et Carolus Gallicus, cum suo famoso 'Vos intellexi' a nobis putabatur solum rerum potiri velle ut bellum Algeriense magis strenue, quam antea, gerere posset, quod nobis non placebat. Deinde, cum libertatem Algeriensibus concessit, omnes, nonnullis ducibus exceptis, cum eo consenserunt. Ab eo postea civium animi, juvenum imprimis, fastidio abalienari coeperunt, et venit mensis Majus LXVIII...

Posté par Pastrix, 21 mai 2008 à 10:51

Posté par Pastrix, 21 mai 2008 à 10:52

causa sui...

Posté par binome, 22 mai 2008 à 20:26

ite

Posté par binome, 24 mai 2008 à 10:04

Poster un commentaire

Rétroliens

URL pour faire un rétrolien vers ce message :
http://www.canalblog.com/cf/fe/tb/?bid=69475&pid=9229252

Liens vers des weblogs qui référencent ce message :