Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
28 juin 2008

De hominibus et arboribus

Nuper inveni in Libraria Latina, ad quam per Interrete adiri potest, librum vere singularem, a viro quodam Dano, Ludovico Holberg nomine, Latine conscripto, cui titulus est : ‘Nicolai Klimii iter subterraneum’. De scriptore, praeter ejus nomen et annos ejus vitae (1684-1754), nihil amplius cognovi. Sed lingua Latina qua utitur, primo aspectu, adeo facilis, sed non elegantiae inops, mihi visa est, ut eum librum in ordinatrum meum transferre statimque ejus lectionem incipere statui. Quod heri vesperi confeci. Est liber haud brevis, qui ex septemdecim capitulis constat. Ex quibus usque adhuc quattuor prima tantum legi. In hac fabula, quae a Jonathani Swift Gulliveri Itineribus, quodam modo, haud multum differt (Swift ipse ab anno 1667 ad annum 1745 vixit, id est fere in eodem temporis intervallo atque noster Holberg), Nicolaus ille Klimius narrare fingitur iter quod ipse forte fecit in interioribus orbis terrae (scilicet cavae) per quae, postquam diu ceciderat, planetam quemdam adiit, sub caelo et sole et astris situm, nostris fere similibus, ubi nullus quidem homo unquam visus erat, sed ubi arbores mobiliores quam nostrae mente et ratione solae fruebantur. Accusatus ‘ingressionis illicitae’ Nicolaus noster a senatu urbis capite quidem non damnatur, sed tantum ad munus cursoris publici gerendum , quippe qui non satis rationis particeps videatur ut altiore munere fungatur, sed alioquin multo velocioribus pedibus praeditus quam arbores... Quanquam invitus, nam de doctoris titulo in urbe sua terrena impetrato jactare solet, Nicolaus munus suum humile abnuere nequit. Interea, incolarum mores diligentissime observat, et quantum a nostris differant vehementer miratur. Exempli gratia ab iis eliguntur ad magistratus gerendos non ii qui celerius cogitant, sed contra ii qui tarditate quadam laborant, quia putant celeritatem cogitandi majora detrimenta afferre in rebus gerendis quam cunctatio, cujus beneficio persaepe optimus modus agendi inveniri solet…Alia exempla multa sunt quibus demonstratur mores consuetudinesque illorum incolarum, quamvis nostris dissimiles, non idcirco pejores haberi debere… Valete, optimi lectores lectricesque, ad proximam hebdomadem Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
N
Utraque in pagina, in capituli noni paragrapho tricesima, eandem mendam ut aiunt typographicam invenimus: nam "fuetint" pro "fuerint" scribitur. Porro loci sunt litteris tenuioribus et paullum inlinatis, seu Italicis quae vocantur, scripti, in quibus eorum verba qui loquuntur nobis oratione recta traduntur; sed nonnumquam pergit totius fabulae narratoris vox eisdem litteris cursivis, ut ultima in tricesimae primae paragraphi sententia. Pulchre scripta est tota res, sed negligenter curata; aliquis (me diligentior sane) debet rem iterum in lucem edere et divulgare in usum discipulorum... id est multis cum adnotationibus Latine scriptis, ut quondam ad usum Delphini auctores non modo illo cum regulo sed etiam cunctis cum Latine loquentibus (vel legentibus saltem) omnibus in terris versantibus communicabantur.
S
Hic liber etiam studium meum excitavit... nec non risus, ubi Nicolai Klimii tacita verba legi: "O terque quaterque beatam Europam nostram! Maxime vero Galliam et Magnam Britanniam, ubi sexus sequior nomini respondet, ubi mulieres caece adeo virorum imperio ac voluntati obsequuntur, ut machinae potius aut automata quam substantiae libero arbitrio praeditae videantur."

Fabulam enim perlegam his aestivis feriis.

Valete

http://www2.kb.dk/elib/lit//dan/holberg/klim/
http://www.thelatinlibrary.com/holberg.html

N
Nuper coepi legere nono in capitulo de regionis Cocklecus iuniperis, quo in capitulo narrator noster loquitur de mulieribus quae viros regunt, et quod suavius videtur, quae "absque ulla reprehensione incedentes per vias, viros contemplantur, nutant, nictant, sibilant, vellicant, vocant, molestae sunt, fores elogiorum carbonibus implent, veneres suas impune iactant, ac tanquam totidem tropaeis superbiunt, quemadmodum petulantes apud nos iuvenes iactanter enumerare solent, quot virginum aut matronarum pudicitiam expugnarint." Satis placet, sed coepi rem legere cum amica quadam quae noluit plus legere cum Holbergius "culinaria" cum "ignobilibus laboribus" coniunxisse videretur, nam placet huic amicae fingere se scire coquere neque ullo pacto voluit effingere homines posse artem culinariam habere ignobiliem. Ergo re offensa desinivit legere, et cum illa ego cessavi. Iterum legam solus, et plura capitula.
latine
Publicité
Publicité