latine

journal de bord en latin.

31 août 2008

Reditus ad Urbem

Hodie tandem rure reversus sum ad Urbem meam amatam. Qua cum voluptate agnovi odores, strepitum, autocinetorum birotarumque concursum, festinanter praetereuntium agitationem, turrim Eiffelianam nunc jam non albo, sed caeruleo colore illustratam (colore nempe vexilli Europae, cujus Gallia jactat se praesidem esse his sex mensibus, quod nemini ignorare licet, nam Caudex noster et tempestive et intempestive id commemorare non desinit), quid quaeris ? imaginem mundi vivi, quam dissimilem eorum quae ruri oculis et sensibus occurrunt : montes, valles, herba, vaccae (mugitusque boum !), avium cantilenae , gallinarum pipulus, vesparum apumque bombus, agricolae (non tam fortunati quam ii quos depinxit Vergilius), totam illam rerum naturam quam tam studiose poetae cecinerunt quorum plerique tamen in urbibus, haud procul a domibus principum qui eos tuebantur et sustinebant, vivere plane malebant. Mihi per viculum ubi hac aestate habitabam ambulanti vix unus aut alter homo in die toto occurrebat, cum in urbe tanta multitudo me circumdet, vestibus variis, habitu vario, omnibus linguis utens, quae efficiat ut me sentiam atomum simplicem in corpore ingenti quod est humana gens, contemporales mei, haud minus quam ego morituri .
Vale, rus ! Urbs, ave !
Valete, optimi lectores lectricesque, ad proximam hebdomadem
Pastr

Posté par Pastrix à 23:59 - Commentaires [1] - Rétroliens [0] - Permalien [#]

Commentaires

Beatus Pastrix

Beatus vir, cui licet et rusticis voluptatibus et urbanis oblectamentis frui, per pratas spatiari et per plateas, mugitum boum ruri audire atque in urbe superbum cantum cuiusdam Galli, qui nunc in septem et viginti sterquiliniis plurimum potest. Sed quid putas de tempore autumnali? Quid in urbe tua maxima et pulcherrima, sub turri caerula, inter turbas varias et frequentiam urbis, quid facies hoc anno?

Posté par Nemo, 01 septembre 2008 à 03:47

Poster un commentaire







Rétroliens

URL pour faire un rétrolien vers ce message :
http://www.canalblog.com/cf/fe/tb/?bid=69475&pid=10416245

Liens vers des weblogs qui référencent ce message :