latine

journal de bord en latin.

15 juin 2008

De fulmine et terrae motu

Hodie commemorare possumus Benjamini Franklin primum experimentum fulminis domandi, per illud ludicrum puerile quod Graeci vocant ‘chartinon aeton’, id est ‘aquilam chartaceam’, Angli ‘kite’, Germani ‘Papierdrache’, Galli ‘cerf-volant', Hispani ‘cometa de papel’. Illo die enim, quinto decimo m. Junii anni MDCCLII, ille vir ingeniosissimus fecit quod canit Manilius (Astronomica, I, 104) : “Eripuit Jovi fulmen viresque tonandi” Hoc experimento feliciter peracto, fabricare potuit id instrumentum quod hodieque domos nostras a fulmine, jam non divino, sed tantum physico, munire solet, quo fulgur, per filum ferreum, ab aëre in solum adducitur, a Graecis hac de causa vocatum ‘ceraunagôgos’. Cur hoc inventum tam memoratu dignum mihi videtur ? Quia, si Haraldo Weinrich, viro Germano doctissimo credimus, hoc maximi momenti fuit, haud minus quam terrae motus immanis quo, eodem fere tempore, funditus eversa est, anno MDCCLV, urbs princeps Lusitaniae Olisippo. Dicit enim Haraldus noster utrumque eventum, inventionem scilicet Benjamini Franklini, qua fulmen ad phenomenon solum physicum redigebatur, et terrae motum quo plus sexaginta milia hominum, non propter peccata commissa, sed casu fortuito, immaniter occisi erant, utrumque eventum ergo non solum philosophos, sed etiam omnes homines bona mente praeditos, effecisse ut serio dubitarent et de potestate Dei, qui a Scripturis in multis locis describitur ut solus capax fulmine percutiendi peccatores, et de ejusdem misericordia, qua omnino indiguisse visus est, cum tam multos homines innocentes perdidisset.
Quid enim erat sentiendum de eo deo quem et peccatores fulmine puniendi, et innocentes servandi potestatem perdidisse manifestum erat ?
Ex eo tempore, censet Haraldus Weinrich, quod est fere medium saeculi octavi decimi, opinio multorum hominum in tota Europa inclinari coepta est in atheismum, cujus in Gallia multi fautores exstiterunt, ut Dionysius Diderot, Voltaire, D’Holbach et plurimi alii.
Valete, optimi lectores lectricesque, ad proximam hebdomadem.
Pastrix

Posté par Pastrix à 17:21 - Commentaires [3] - Rétroliens [0] - Permalien [#]

Commentaires

papalotl

Flumen nomine Papaloapan est in civitate Mexicana Veracruz. nomen eius significat: papalotl=papilio, apan=flumen. Papaloapan est flumen papilionum. papalotl significat etiam aquilam chartaceam. nunc gens Mexicana vocat papalotl: papalote.

Posté par jlcg, 17 juin 2008 à 01:46

Saeculo duodevicesimo coeperunt homines fulmen domare et vim electricum ad suum usum convertere. Saeculo vicesimo atomos diffidimus. Hodie paene possumus vitam ipsam in vitro creare, et vitae elementa plane possumus mutare et fingere.

Et adhuc sunt qui adhuc putent nos debere sub unius dicione procumbere, et illum regem pontifici et ecclesiae obtemperare debere, quia deus quidam fulmen et naturam et vitam regat et regnum libertati anteponat, quia tales sumus qui non possimus nosmet ipsos regere, quia, ut sentiunt, nos qui veterum deum ab maioribus excogitatum mox praetereamus tam stulti simus ut melius sit nobis praeterita errata complecti et iterum libertatem nostram regibus et ecclesiae tradere. Cum Frutex noster et Caudex vester de potestate capta et firmata non adeo monere videantur ut sit omnibus perspicuum quam periculosi sint praesides nimis potentes, nec satis liquida eis sint regum antiquorum exempla (et reginarum, ne Mariam vestram Antoinettam omittamus) et ecclesiae peccata, saeculo vicesimo primo putant nos debere iterum ad aevum ut vocatur medium cursum nostrum flectere, ad castella oppugnanda, ad saracenos occidendos, ad multos infirmandos et opprimendos paucorum causa. Rem intellegere nequeo.

Posté par Nemo, 21 juin 2008 à 05:00

Ad Neminem

Sophos ! optime Nemo. Nemo disertius quam tu exprimere valeat quam cara nobis esse debeat libertas agendi, cogitandi, vivendi, et quam odisse debeamus quamlibet tyrannidem seu divinam seu humanam !

Posté par Pastrix, 21 juin 2008 à 12:01

Poster un commentaire







Rétroliens

URL pour faire un rétrolien vers ce message :
http://www.canalblog.com/cf/fe/tb/?bid=69475&pid=9581008

Liens vers des weblogs qui référencent ce message :