Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
24 février 2008

De suppliciis

Elapsi sunt — fortunate— haud pauci anni ex quo poenae ab hominibus capite damnatis subitae conjunctae jam non sunt cum suppliciis crudelissimis, quae, in Gallia quidem ante Maximam Rerum Mutationem, sed in multis aliis civitatibus non ita pridem, damnatorum morti saevissimos cruciatus addebant, spectaculum scilicet jucundissimum, non solum plebi, sed principibus ipsis praebens, qui persaepe ei, quasi ritui religioso, praesidebant. Ad memoriam revocemus rotam, cui superponebatur reus cui crura bracchiaque ferreis vectibus a carnifice rumpebantur, aut in diversum actis curribus vel equis membrorum rei distractionem, aut rogos ardentes ubi comburebantur imprimis haeretici, Judaei, mulieresque maleficiorum nomine suspectae (Ecclesia auctrice), aut cutis lentam evulsionem, oculorum effossionem, linguae abscisionem (Ecclesia quoque auctrice, si quis propter blasphemiam erga Deum accusatus erat), aurium aut genitalium exsecationem, et apud Seres illud elagantissimum supplicium in quo carnifex damnati corpus in fragmenta minuta ita concidebat, ut quam diutissime cruciatus indicibiles pateretur reus, antequam mors, spes ejus unica, denique tandem eum liberaret…Haec certe ad tempora jam praeterita pertinere videntur. Nunc enim capite damnati, in civitatibus quae poenam capitalem nondum aboleverunt, interficiuntur modo citato, et— juxta legem saltem — sine dolore supervacuo, quantum fieri potest , sive suspendio, sive glande in cervices aut in cor emissa, sive veneno mortifero in venas injecto, sive detruncatione, sive quolibet alio modo . Hic est certe progressus manifestus in societate humana factus maxime laudabilis, qui mox, —sperare quidem licet— postremo evadet in prohibitionem poenae capitalis decretoriam in universo terrarum orbe. Hoc optime quidem factum est de damnatis, pro quo humano generi gratiae agendae sunt. Sed quid de hominibus, tantum suspectis et a biocolytis in carcerem conjectis ? Nam, dum damnati omni cruciatu immunes facti sunt, non ita leniter agitur cum iis, qui juxta legem adhuc innocentiae praesumptione (ut aiunt) protecti habentur ? Quoties audimus de tormentis horredis quibus captivi nondum judicati in carcere a custodibus immanibus afficiuntur, in Mesopotamia certe, sed quoque in compluribus locis paene in toto terrarum orbe, per speciem cogendi captivos ad scelera sua suspecta fatenda, quae fortasse re vera nunquam commiserunt Quando omni inhumanitate expers tandem fiet humanum genus ? Valete; optimi lectores lectricesque, in proximam hebdomadem.
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité