Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
3 octobre 2006

Non clamavi in deserto !

Ergo heri non clamavi in deserto, quoniam nonnulli lectores et lectrices benignis commentariis suis me affirmarunt se hoc diarium libenter legere et me hortati sunt ut pergerem. Sed verum est tot loca interretialia perjucunda lectu esse, ut vix tempus sufficiat ad ea adeunda et aegre memoria teneantur. Est tamen locus (vel situs) imprimis maximi momenti omnibus quos Latine legere delectat, cui titulus est' Ephemeris', de qua jam semel locutus sum. In ea inveniuntur permultae symbolae ex diversis linguis in Latinum versae, et in quale Latinum ! Omnibus numeris expletum, luculentum, idemque a modernis rebus et sensibus nequaquam abhorrens. Et Horatianum sequens praeceptum miscet utile dulci. Insunt symblolae politicae, et aliae insolitae, ut ea quae nos certiores facit 'carne canina mulieres pulchrescere, quia continet magnam copiam vitaminorum A et B, et ad problemata digestoria habere effectum salutarem', in Corea saltem. Quo pulchriores fiatis (si tamen hoc fieri potest), optimae lectrices, jam scitis quid vobis faciendum sit. Canibus nunc est cavendum ! Valete omnes, et dormite quietissima. Pastrix P-S: ad CLAUDIAM: Ignosce mihi, quod commentario tuo non respondi, nam apparuit inscriptus die 28 m.Sept., quanquam datus est die 2 m.Oct., qua de causa eum non animadverteram...Arcana interretis !
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité