22 juin 2008
Calor et Musica
Heri, Saturni die, die XXI m. Junii, celebrabatur sollemniter aestatis initium, et simul dies festus Musicae dedicatus, non solum in Gallia, sed, ut fertur, in fere centum aliis terris, quae eamdem consuetudinem recepisse dicuntur. Itaque fere in omnibus viis et quadriviis urbis Lutetiae et multarum Galliae urbium major noctis pars concentibus et symphoniis variis resonabat, invitis quidem nonnullis domorum vicinarum incolis, sed gaudio praetereuntium maximo, qui, pueris et puellis stipati, per vias ambulabant ad audiendum hunc aut illum gregem musicorum, inter quos alii erant jam clari et noti, alii clari et noti ipsi quoque audientium beneficio fieri conabantur, alii denique, fortasse plurimi, participabant animi gratia tantum et voluptate canendi non domi intra conclavium suorum parietes ante familiares, sed palam, publice, et coram auditoribus ignotis, artem suam, ut sperabant, probaturis… Multi quoque non in viis sed in thermopoliis, tabernis, cauponis, cafeis, canebant, ubi auditoribus attentioribus fidioribusque, ut quodam modo quasi captivis, uti possent. Praeterea hoc anno, contra ac proximis annis evenit, quibus hic dies festus imbribus fere continuis turbatus fuerat, primus dies hic fuit quo sol denique tandem aestivum se praebuit, et calor adhuc insolitus totum diem homines nondum assuetos exercuit, temperatura triginta gradus centesimos, hoc anno primum, superante. Quod altera causa fuit (non solum igitur musicae gratia), cur tot homines omnis aetatis, generis, sexus, auram paulo frigidiorem captantes in vias laete se effunderent, difficultatum in dies majorum quibus in vita sua, Caudice regnante, affecti sunt, interim obliviscentes…
Proxima hebdomade, optimi lectores lectricesque, diarium hoc ex rure emittam (si Mercurius, qui deus interreti praeest, me juvabit), ubi duos menses aestivos, ut quotannis soleo, acturus sum..
Interea valete quam optime.
Pastrix
Commentaires
Gaudeas sane tua rurali e Lutetia secessione, optime et care Pastrix! Et nobis lectoribus favere tuis commentariis pergere conare! Valeas semper, urbane vir!
Thersitae
Gratias tibi ago, carissime Thersita. Te vero velim pro certo habere me, sive ruri, sive in Urbe verser, nunquam neglecturum lectionem tui blogi, tam diserte, tam luculente, tam subtiliter conscriptum.
Erratum
Pro 'conscriptUM', lege, quaeso: 'conscriptI'
Beatus tu
Hic, quadam in urbe Baetica, calor immanis est, musica strepit.
Beatus tu, qui procul negotiis Latina rura exercere potes.
Mercurius nobis exspectantibus lectoribus et lectricibus Pastricis poma carpere concedat!
Poster un commentaire
Rétroliens
URL pour faire un rétrolien vers ce message :
http://www.canalblog.com/cf/fe/tb/?bid=69475&pid=9668691
Liens vers des weblogs qui référencent ce message :