Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
4 octobre 2006

Autumnus

Aliquot abhinc diebus jam incepit Autumnus (in regionibus quidem nostris semptemtrionalibus). Una simul cum mense Ramadan Muslimorum et novo anno Judaeico. Horatio auctore, ("Autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae") tempus hoc est morbosum et letiferum, quo Libitina, dea quae apud Romanos funeribus praeerat, plurimis mortuis quaestum faciebat. Absit omen ! Cogitemus potius de Autumno vinifero, pomorum feraci, qui coloribus variis, aureis, croceis, flavis, luteis, rubris, silvarum arbores ornat ! Quo spectaculo nullus oculus satiari potest ! Tempus est quo in nemoribus vel etiam in hortis ambulare gratissimum est, antequam tristis hiems veniat et naturam rerum omni colore spoliet et silvas foliis omnino nudet. Fruamur ergo hoc tempore amoeno. Ego ipse non omittam omni die Solis (nisi tempestas pessima erit) quin ambulatum eam in unum ex nemoribus quae prope Lutetiam sunt, ut Nemus Boloniense, non ad meretrices quae, si famae credimus, hunc locum frequentare solent, adeundas (!), sed ad diversicolores arbores mirandas. Valete, et dormite quietissimE (non quietissima, ut heri perperam scripsi) Pastrix PS: Ad THERSITEM: In diario tuo legi nuntium de patris tui obitu. Scias velim me imo ex corde luctui tuo condolere. Sit ei terra levis !
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Gratias tibi ago pro tuo commentario. Ad paginam tuam ivi, vidi, legi.
Vale pancratice (ut Erasmus dicere solebat).
M
Eheu! Hic forte invenisse videor amicum francogallicum qui optime latine loquitur.
Quot annis "patrium sermonem" disces? Quam partem Galliae incolis?

Paginam etiam meam visum i!
Vale quam optime.
T
Affectus amicorum amicos consolantur; gratias ago tibi, Pastrix bone.
latine
Publicité
Publicité