Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
25 mai 2008

De Sabbato apud Romanos antiquos

Quoties lego illam satiram Horatianam, sale et urbanitate scatentem, quae his verbis incipit : “ Ibam forte Via Sacra, sicut meus est mos”, quoties, inquam, eam lego et ad eum locum venio, ubi Aristius, ‘male salsus’, Horatio sibi dicenti : “Certe nescio quid secreto velle loqui te / aiebas mecum” respondet : “Memini bene, sed meliore / tempore dicam : hodie tricesima sabbata ; vin tu / curtis Judaeis oppedere ? ”, valde miror quid in hunc locum attulerit mentionem sabbati. Judaeusne Aristius erat, ut sibi nefas videatur de ullo negotio, hoc die requieti dicato, cum Horatio loqui ? Minime, mea quidem sententia, nam, si esset, non ita contumeliose de curtis Judaeis ‘oppedendo’ locutus esset. An negotia quaedam habebat cum Judaeis agenda ? At sabbatum est reipsa dies quo negotia apud eos geri nefas est ! Ceterum quomodo vir Romanus quilibet scire poterat qui dies esset sabbatum ? Idem quidem quoque ad mentem occurrit legenti in Arte Amatoria Ovidium suadere juvenibus ut occasionem occupentur conveniendi puellas prope domus ubi aut cultores Adonidis aut Judaei congregantur, dicens : “Nec te praetereat Veneri ploratus Adonis / cultaque Judaeo septima sacra Syro.” Ergo sabbatum notum cuilibet Romano fuisse videtur, quanquam non publice in fastis inscribebatur. Idem fortasse dicere licet de septimana, id est de spatio septem dierum, quorum cuique suum nomen erat, ut nunc apud nos. Nam haec nomina inveniuntur manu conscripta in muro quodam urbis Pompejorum sub titulo ‘Dies’ alia sub aliis, sic breviter exarata : ‘Sat / Sol / Lun / Mar / Mer / Iov / Ven. ‘, ubi animadvertimus primum diem vocari Sat(urni), ergo planetae Saturno dicatum, non Sab(batum), ut apud Judaeos. Et cur primus dies est hebdomadis ? Adde quod hoc scriptum est ante annum undeoctagesimum p.C.n. et manu verisimiliter non Christiana, quoniam apud Christianos primus dies erat primum Solis dies, ut apud Judaeos, deinde Lunae dies, post celebrationem diei Solis, Domino dicatae… Quot mysteria in re quae tam simplex plerisque videri possit ! Valete, optimi lectores lectricesque, et favete nobis vestris commentariis, si habetis quos mittatis. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
S
Salue, Pastrix.
Credisne fortuitos euentus siue casus esse? Haec septimana Horatiano sale scatet. Lunae et Martis diebus audiui quendam professorem habentem eruditam orationem de Horatii epistulis (pulcherrimus est ille uersus “aequum mi animum ipse parabo" (epist. I 18, 112). Proxima septimana audiam alterum qui loquetur etiam de Horatianis operibus Hispanice translatis. Ego etiam volebam hac septimana tibi aliquod scribere quantulumcumque sit (ut tibi faueam meis insulsis commentariis) et salsam salutem dicere… sed ecce ades tu ipse nobis, tui lectores lectricesque et Linguae Latinae amantes, afferens quandam salsam illius Venusini satiram.
De septimana romana et de sabbato paulum dicere possum, nisi quod, ut quidam dicunt, capta ad Pompeio Hierosolyma, Romam uenerunt multi Iudaei captiui et illic sua culta sacra perrexerunt.
Mihi ualde placet ille Aristius « male salsus » : illi enim inest « niger sal » (de quo loquar aliquando prolixe).

Sal(utem) habeas.
P
Haud raro fit, care Apolloni, ut pseudonyma mentiantur...George Elliott et Fred Vargas feminae, Céline vir erat...
A
Salve Pastrix et gratias quod respondisti. Scripsisti ...miratus sum..." quo iudico me erratim putavisse te esse feminam, ex eo quod pseudonymum "Pastrix" sit femininum. Quomodo res se habet?
P
Ego quoque, optime Apolloni, valde miratus sum, cum cognovi illam inscriptionem Pompejanam (C.I.L.IV, 6779), quae manifestum facit Romanis antiquis notam esse temporis divisionem in septimanas...
Saturni diei mentionem fecit quoque Tibullus (I,3,vv.17-18):
”Aut ego sum causatus aves aut omina dira,
SATURNI SACRAM me tenuisse DIEM”,
ubi, sicut Horatius in Satira sua, Sabbatum clare significat...
Vale
A
Hmmmm.. Dubito an illud scriptum sit ante annum 79 pCn, nam Romani tempus metiebantur nundinis, id est spatio octo dierum, quod tamen parvi erat momenti, cum potius secundum Kalendas, Nonas et Idus viverent. Sed hac in re non sum expertus. Valde excitat mihi imaginationem legere etiam Pompeios cognosse hebdomadam. Forsitan plus de hac re scribere vis, Pastrix optima?
latine
Publicité
Publicité