Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
5 juillet 2008

QUIA SURDUS ?

Duobus abhinc diebus —denique tandem— liberatam esse obsidum omnium celeberrimam, Ingridem Betancourt, a manibus tromocratarum qui anno bis millesimo secundo eam comprehenderant nuntiatum est. Qui nuntius nimirum summo cum gaudio ab omnibus acceptus est, praesertim a Gallis qui eam concivem suam existimabant, quanquam, revera, non ut Galla sed ut Columbiana munus praesidis Reipublicae ambiens, a popularibus seditiosis captiva retinebatur. Utcumque res se habet, nuntio ejus liberationis cognito, immensa laetitia omnium animi affecti sunt ; ego quoque haud minus quam ceteri gaudebam. Attamen, quam obstupefactus sum, cum Ingridem ipsam audivi primum ‘Deo et Virgini Mariae’ gratias agere pro liberatione sua , ad quos singulis diebus inclusionis suae ardentissimas preces miserat . Plus tamen quam trecenti et duo milia dierum praeterierant, post ejus comprehensionem, antequam Deus et Maria eam supplicantem audire et exaudire dignarentur !!! Bis dat qui cito dat, ait proverbium. Quid ergo dicendum est de aliquo qui demum post trecentos et duo milia dierum supplicationum id quod a se petitum est concedit ? Praesertim si is, a quo id quod tibi vehementer opus est petis, totam potestatem habet tibi id dandi, ut de Deo apud fideles fama est ! Olim nescio quis theologus argumentum hoc afferre solebat, ut religionis suae veritatem probaret : ‘Credo quia absurdum’. Nunc, Ingridis exemplum sequentes, addere possumus : ‘Credo in Deum ... quia surdus’. Valete, optimi lectores lectricesque, ad proximam hebdomadem. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
'Multoque in rebus acerbis<br /> Acrius advertunt animos ad religionem'<br /> (Lucr.III,53-54)
I
Ego agnosticus sum, haud scio an Deus sit. Meus animus tamen actione gratiarum Deo non offenditur. Homines, certe, sunt qui Ingridem liberaverunt. Credo tamen fidem firmissimam per sex annos ei maximo auxilio fuisse.
J
" Unum vero hoc non lateat vos, charissimi,quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant; sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad paenitentiam reverti". Petri I,8
N
Non "potibus" sed "potius" legi debet. Nunc etiam magis bibulus et ebrius videor...
N
Olim apud nos erat in pretio series quaedam televisifica, cui nomen "missio: impossibilis" seu, ut melius rem describam, "munus quod perfici non potest." In quibus spectaculis, emissarii, seu actores qui pro reipublica munera occulta et periculosa suscipiunt, semper sine sclopetis, sine vi allata, sine strepitu, sed magno cum ingenio effecerunt ut captivus liberaretur, vel tyrannis a munere submoveretur, vel secreta documenta a scelestis custodita in lucem divulgarentur. Hi emissarii nonnumquam personas sumpserunt ad scelestos fraude capiendos, et nonnulli histrionum muneribus suis in vitis solitis et apertis fungebantur. Ideo haec series televisifica longe aberat ab aliis: quod potibus mentibus callidis et tacite quam pugnis sclopetisque et rauce semper certatum est.<br /> <br /> Nunc, cum de Ingride liberata legerem, didici quosdam emissarios Colombianos, a histrionibus doctos, eam servavisse clam et fraude, et vix poteram quin "missio: impossibilis" ad memoriam revocaretur.
latine
Publicité
Publicité