Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
9 février 2007

Vox tacuit...

In hoc diario quondam lectores hortabar ut diarium ('blogum'') a puella quadam Bagdatensi Anglice scriptum adirent, cui titulus est : 'Baghdad burning' (Latine, ad instar illius Vergiliani 'Ardet Ucalegon': 'Ardet Bagdatum'). Nam in hoc diario inveniebatur...
Publicité
Publicité
10 février 2007

Tria mala...

Si credimus Jano Secundo, poëtae neo-latino Hagiensi saeculi sexti decimi, tria mala homini minantur, quae omnia littera F incipiunt. Etenim in uno ex epigrammatis suis, scribit : " Quae mala sint hominum rebus tria maxima, scire // Quaeris ? Habe paucis...
13 février 2007

Ad multos annos !

Die 13 (tertio decimo) m.Febr. anni 1995 (millesimi nongentesimi nonagesimi quinti, nam, ut haud semel vobis dixi, omnem occasionem arripio me exercendi in scribendis numeris), duo fratres quibus nomen praedestinatum erat Lux, vel Lumen (Gallice: Lumière),...
16 février 2007

Silentium

In libro suo de Erhica Aristoteles ait: "Multas amicitias dirimit silentium". Rectissime monuit. Sicut planta, ad crescendum et formam assequendam, indiget aqua, sole, imprimisque cura et amore ejus qui eam colit, ita amicitia marcescit et paulatim evanescit,...
18 février 2007

Annus suillus

Aliquot abhinc annis, quattuor versus mnemonicos composui ad memoriam animalium quibus constat calendarium Sinicum facile servandam. Quae sunt haec: Mus, Bos, Tigris, Lepus, Draco, Serpens, Equus, Capra, Simius, Gallus, Canis, Sus. Sunt enim duodecim...
Publicité
Publicité
22 février 2007

Vox rediit

In diario meo die 9 m.Feb. dato, querebar quod ex fine m.Dec. puellae Bagdatensis blogum cui titulus est "Baghdad Burning" (Latine: Ardet Bagdatum) jam non emittebatur, et mirabar utrum scriptrix forte fuisset una inter tam multos homines qui cottidie...
4 mars 2007

De petitione principatus

Nemo est linguae Latinae studiosus qui ignoret illam epistulam quam fertur Quintus Tullius Cicero ad fratrem suum Marcum scripsisse sub titulo "commentarioli petitionis", in qua consiliis suis se eum velle adjuvare profitetur ad petendum consulatum. Estne...
23 octobre 2006

Creatio X Transformatio

Interdum resurgit et renovatur vetus jurgium inter eos qui credunt, sacris scripturis suis confidentes, mundum et omnia quae in eo sunt, plantas, animalia, hominem, a Deo creata esse talia qualia nunc ea videmus, et eos qui, Carolum Darwinem sequentes,...
13 mars 2007

Muri...

In Ephemeride Latina lego "ultimum murum dirutum esse". Agitur enim de muro qui Nicosiam urbem Cypriam in duas partes dividebat inter cives Turcice et Graece loquentes. Sed si bene intellexi nuntium quod legi in actis diurnis, murus quidem dirutus est,...
14 mars 2007

De Idibus Martiis

Cras scribere non potero. Itaque hodie commemorabo Caesaris necem. Persona fuit multiplex. Primum in eo quod ad mores suos pertinet : nonne appellatus est "omnium mulierum vir et omnium virorum mulier" ? Quis principum nostrorum praesentium aut praeteritorum...
5 avril 2007

Valete ad 22 m.Aprilis

Eo rus. Ad ferias Paschales agendas. Illic ordinatro et interreti uti non potero. Itaque hoc nuntium scribo antequam proficiscar. Die Solis 22 m.Apr., quo rediturus sum, cognoscemus denique inter quos duos candidatos praeses ReiPublicae Gallicae nobis...
24 avril 2007

De tempestate

Tempus nobis esse videtur, ut certamen de principatu Reipublicae Gallicae susceptum paulisper neglegamus, — donec saltem clarius perspiciamus ad utram partem se collatura sint suffragia a candidato 'centrali' collecta, quae numero sunt plus quam sexagies...
4 novembre 2006

Hypocrisis

In Ephemeride Latina nuper legi haec: "Photographemata militum Germanorum horrorem moverunt". Quae photographemata talem horrorem movere potuerunt ? Num in iis visi sunt milites interficientes homines Afghanos, mulieres, pueros ? aut puellas stuprantes...
3 octobre 2011

QVOMODO VALET MVNDVS ?

Quomodo valet mundus ? Responsum : Pessime, Dominae, Domini ! Etenim si ad statum mundi rerum materialem respicis, vides stratum ozonis perforatum et radios solis mortiferos ad terram permittens, vides naturam caeli in pejus mutatam et ita calefactam,...
26 décembre 2012

DE JVRGIO IN GALLIA ORTO

Nuperrime ortum est in Gallia jurgium et grave et ridiculum, cum comœdus celeberrimus, nomine Gerardus Depardieu, consilium cepit relinquendae Galliae ut e molestiis fiscalibus evaderet, quas Gallicam Rempublicam divitibus imponere contendebat, et in...
15 janvier 2013

DE “MATRIMONIO OMNIBVS LICITO”

In Gallia his diebus de nova lege acriter certatur, quam legislatores sunt sancituri in fine hujus mensis, et per quam cuilibet licebit matrimonio jungi cum altero, cujuscumque sexus erit, id est etiam viro cum viro, aut feminae cum femina, sicut jam...
20 décembre 2005

In medio stat virtus

Aristoteles dixit omnes virtutes stare inter duo vitia affinia. Exemplum: inter superbiam et humilitatem est modestia ; inter temeritatem et ignaviam, fortitudo ; inter prodigalitatem et avaritiam, liberalitas ; inter gulam et austeritatem, temperantia....
3 janvier 2006

Ubi sunt ?

Ubi sunt lectores ? Suntne fatigati feriis quas egerunt edendo, bibendo, ludendo, saltando ? Aut laborem suum post ferias iterando ? Quaecumque sit causa, his duobus diebus nemo misit ullum commentarium. Dicitur fidelis Thalia abesse. Sed quondam erant...
6 février 2006

Errare INhumanum est

Cum scripsi commentarium meum heri ad commentarium Thaliae, erravi et edidi quater aut quinquies eumdem commentarium. Et clamavi (scribendo) "quelle avalanche" quod Latine significat "Quae labina !". Tunc Thalia, in commentario sequenti mihi explicavit...
6 mars 2006

De Numantia

Quoniam amico nostro Maximo Hispano (cui meliorem valetudinem opto, nam dicit se laborare coryza post suum iter Numantinum), tantum cordi est historia Numantiae, facere non possum quin vobis describam quod dicit scriptor historicus Annaeus Florus de hac...
9 mars 2006

nihil heri

Nihil heri misi, quanquam scripseram aliquot lineas, sed, nescio quare, quod scripseram non missum est. Fortasse vel potius certo erroremquemdam commisi, quod non raro mihi evenit cum ordinatorio. Etenim nondum sum peritissimus in usu hujus instrumenti...
18 décembre 2005

Vade retro

Vade retro, Saturne. Nemo te amat, nemo te cognoscit. Nuntius meus hesternus excitasse neminem videtur ad commentarium scribendum. Non miror. Omnes nunc temporis tantum cogitant de Patre Natalicio, de feriis in nive agendis, de muneribus ad suos offererendis,...
28 décembre 2005

Domus suavis !

Est cantilena Anglica quae his verbis incipit : "Domus, suavis domus !" His diebus, quando frigus, nix, glacies, gelicidium (quod autocinetorum gubernatores timent plus quam omnia, nam facit vias maxime lubricas) saeviunt in terris nostris, et periculosissima...
29 décembre 2005

Oremus

Nunc scio archangelum Gabrielem benedicere non solum ordinatro meo, sed omnibus ordinatris, quoniam a Pontifice Maximo nominatus est patronus et protector Interretis et socius fidelis Domini et Dominae Google. (Fortasse ipsi sunt Angeli quoque). Spero...
8 janvier 2006

Stellarum musica

Sine dubio vos jam animadvertistis in quibusdam curribus traminis subterraneo (metropolitano) saepe cohaerentes muro tabulas parvas in quibus inscripta sunt poëmata plerumque brevissima, ex aliquot versibus constantia, quae aliquando pulcherrima sunt....
Publicité
Publicité
<< < 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 > >>
latine
Publicité
Publicité