Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

latine

11 juillet 2016

Caedes in America

Nuper duo nigricolores Americani occisi sunt a biocolytis albicoloribus, qui postea exierunt e tribunali indemnati, ut haud raro fieri solet in hac tera ubi odium inter nigricolores et albicolores notissimum est. Sed, quod primum evenit, dum reclamat multitudo nigricolorum contra hanc injustitiam, custodita a biocolytis, quinque ex his occisi sunt a quattuor sicariis nigricoloribus, qui ulcisci voluerunt caedem sociorum suorum. Hoc nuntio accepto, Praeses Obama dicitur dixisse se timere ne bellum civile oriatur in terra sua, nisi lex justa omnibus adhiberetur  aequabiliter cujuscumque esset coloris cutis reorum aut occisorum. Huc additum est Hillariam Clinton, candidatam partium democratarum ad praesidentiam opinari ut vetaretur vendire arma alicui sine licentia, quod respuunt tenaciter Respublicani, fautores libertatis cujusque arma  secum ferendi. 

Ita res se habent in hac terra, quae tam saepe nobis datur ut exemplum sequendum. Certe, sed non in omnibus rebus !  

Pastrix.

Publicité
Publicité
4 juillet 2016

Duae incursiones tromocraticae

Nuper duae incursiones tromocraticae effecerunt sexaginta homines occisos et centum et sexaginta sauciatos, in duabus urbibus Asiae. Una in aëriportu Conastantinopolitano, altera in caupona quadam in urbe Dacca, capite Bengalae. In utraque tromocratores sibi proponebant ut quam plurimos peregrinos occiderent, ita ut nocerent nationibus in quibus saeviebant . Tamen modi operandi earum  differebant: in prima incursione, armati homines introierunt aëriportum et se ipsos inter viatores diruperunt, kamikazos Japanenses imitantes. In altera autem complures armti homines intrarunt in cauponam et obsides homines in capona praesentes tenuerunt. Post duodecim horas biocolytae oppugnare cauponam potuerunt et, necatis sex tromocratis, liberare obsides, quorum plures quam viginti interfecti erant. 

Ambarum incursionum auctores se ipsos dicunt milites esse Imperii Islamici in Mesopotamia et Syria, quod est notum sub nomine DAESH Arabico, et jam compluries saeviit in Gallia et in Belgio, et saevire pergit in Libya et in Africa...

Valete, lectores et lectrices, quam optime, ad proximam hebdomadem.

Pastrix.  

26 juin 2016

EXIIT !

Nuntius in toto mundo nudius tertius fulguris celeritate diffusus est: Populus Britannicus decrevit Britanniam exire debere ex Europa. Quod certe non erat inexspectatum, nam multi opinionum speculatores hoc praedixerant, sed contra omnem spem ceterae nationes Europaeae non cessarant sperare. Itaque multi Europaei nunc se inerrogant quid eventurum sit de Europa ipsa, Britannia orbata: Num manebit eadem atque ante? An oportebit ut mutetur ? Huc adde alios populos fortasse incitatos fore ad imitandum exemplum Britannorum. Nam multi cives Europaei, praesertim dextrarum partium,  se dicunt irritatos contra rectores Unionis Europaeae, quorum improbant contemptionem populorum, et superbiam. Inter eos sunt fautores Marinae Lepen, Gallicae ducis partium quae dicuntur Frons Nationalis, quae  clamat se, si praeses electa erit Rei Pulblicae Gallicae, referendum simile illi BREXIT praeparaturam. Sed hoc non eveniet ante annum proximum. Nunc quaestio est: quomodo Unio Europaea supererit ?  Praecipui rectores Europaei,qui sunt rectores Galliae, Germaniae et Italiae convenient brevi  tempore ut inter se decernant quid faciendum sit quo Europa existimatione meliore fruatur apud cives suos, ita ut non accidat idem quod evenit in Britannia.

Valete ad proximam hebdomadem.

Pastrix 

19 juin 2016

EXITNE ANNON EXIT ? ?

Quis exit ? Quis non exit ? Et unde ? Britannia ex Europa ! Nam Britanniae rectores decreverunt plebem interrogare num vellet Britanniam exire ex Unione Europaea. Quod vocant "referendum de Britanniae exitu ("Br.exit") ex Unione Europaea" De qua re solliciti sunt omnes rectores Eoropaei et etiam praeses Americanus, nam exitus unius nationis ex Unione significare  potest ruinam monumenti totius Europaei. Itaque omnes populi exspectant impatienter quomodo desinat haec res. Diurnarii conantur fingere quid eventurum si plebs Britannica respondet "NON" quaestioni "Vultisne maneat natio vestra in Unione Europaea, an non?" Alii dicunt fore ut Britannia ipsa laboret magis quam ceteri post exitum suum, alii clamant a contrario eam fore in statu multo meliore extra Unionem quam intra. Ita certant politici, dum populus dubitat quid faciat. Adhuc speculatores opinionum affirmant plures esse qui negant. Sed nihil est certum. Oportet exspectare.

Ego vero nihil possum dicere, nam nemo me interrogat.

Valete, carissimi lectores lectricesque, ad proximam hebdomadem.

13 juin 2016

Certamina acerrima

In Gallia  nunc celebrantur ludi pedifolii, quos participant omnes nationes Europaeae, et qui alliciunt multos amatores hujus ludi ex omnibus terris. Hi amatores invadunt urbes ubi aguntur certamina, praesertim Lutetiam et Massiliam, ubi saepe certamina lusorum se convertunt in pugnas inter amatores multo acriores, sive in campo ipso, sive in viis urbium. Quod saepe cogit custodes publicos ut se interponant inter pugnantes et ipsi vulnerentur. Hae tamen aguntur in tempore ipso ubi timentur incursiones tromocraticae, similes iis quae nuper factae sunt in Gallia et in Belgio. Quae adhuc non evenerunt, propter cautiones adhibitas ab rectoribus Rei Publicae, quibus gratiae nobis agendae sunt maximae. Numerus ingens militum et custodum attendunt securitati civium, quae adhuc non turbata est. Utinam natio quietudinem suam iterum inveniat et vivat in pace !

Nonne hoc optandum et sperandum est, carissimi lectores et lectrices ? Nunc dico vobis: Ad proximam hebdomadem, valete quam optime 

Pastrix

 

Publicité
Publicité
5 juin 2016

QUANTUM AQUAE !

Nunc nova calamitate afficitur Gallia nostra. Post cessationem laboris operariorum, quae imminet commeatui publico, de qua agebatur in commentario nostro hebdomadis praeteritae, apparuit proluvies insolitae abundantiae, qua inundantur partes non paucae terrae nostrae et urbium nostrarum. Oppida tota evacuanda sunt, quorum incolae transferuntur in loca securiora, procul a rivis et fluminibus exudantibus. Etiam Lutetiae sunt aliquot domus in quas intrarunt undae Sequanae, in quem affluunt flumina ut Matrona, qui ipse exundat.(Notate nomina fluminum Latine esse generis masculini) In haud paucis viis  ferrariis  interrumpitur commeatus traminum, sunt quoque stationes traminis subterranei Metropolitani, quae occlusae sunt propter aquas, ut statio Sancti Michaëlis, in Vico Latino. Sic claudicat nostra Gallia. Et quid possunt facere rectores nostri, nisi hortari cives ad solidaritatem et polliceri se damna eorum resarturos, quantum poterunt.

Valete, optimi lectores et lectrices. Ad proximam hebdomadem.

Pastrix

 

 .

,  

30 mai 2016

VIVO

Avete, carissimi lectores et lectrices. Post tres annos, ecce redeo ad vos. Cum scripsi novissimum meum commentarium, omni spe orbatus eram, videns statum rerum in Gallia fere perditum, populum maledicentem praesidi quem anno uno ante elegerat. Nunc vero, inquietis, num melior factus est status rerum ? - Minime. In contrario, omnia in dies pejora fiunt. Multi operarii cessant laborare, claudunt portas officinarum, quin etiam minari non dubitant inhibitionem commeatus benzinae, illius liquoris hodie plus quam necessarii, ita ut paralysi quadam laborare possit tota Gallia, haec omnia ut cogant praesidem abrogare legem aliquam quem improbant. Ego vero judicare non possum uter recte dicat, sed mihi videtur legem, cum est a legis latoribus probata, exercendam esse ab omnibus.

Miseri rectores populorum, nam talia aguntur non solum in Gallia, sed in aliis terris, ut Hispania, Brasilia, Venetiola,Graecia, Polonia et in America quoque. Quasi fere ubique populis non satisfaciunt rectores sui. Soli dictatores beati sunt, nemo enim audet eis adversari.

Quae cum ita sint, ego dico vobis: valete et exspectate novos commentarios a vestro

Pastrice. 

6 mai 2013

DE MENSE MAJO

 

“Mense Majo, dicit proverbium Gallicum, fac quod tibi placet”. Quod Galli, hoc anno , ad verbum sequi videntur. Etenim, Kalendis Majis, quae olim opificum collegiis diversis opportunitatem praebere solebant concordiam suam significandi concursum communem ordinando per vias Lutetiae, hoc anno, cum maxime qui rerum potiuntur ad sinistras partes pertineant, collegium quodque suum concursum ordinavit idque in diversis urbibus.

 Aliud exemplum est quod heri Solis die V h.m. factum est. Simul enim  Lutetiae reclamationes duae adversus gubernatores paratae sunt, una ab ala sinistra partium sinistrarum ad poscendam novam Rempublicam, altera ab ala extrema dexterarum partium adversus legem qua matrimonium omnibus facere licet, quanquam frustra,  ea jamjam promulgata lataque. Ita dexterae et sinistrae partes consociari videntur ad quatiendam rempublicam.

 Quomodo haec omnia vertent ?   Nemo conicere potest. Nunc vero praeses noster in summo discrimine versatur, cum major pars populi, certe ex diversis causis, eum respuere videatur.

Mensis Majus terribilis !

Pastrix

7 avril 2013

FLAGITIVM TVRPISSIMVM

Flagitium turpissimum in Republica Gallica nuper coortum est, cum manifestum factum est unum ex praecipuis ministris, nomine Hieronymus Cahuzac, ex Gallia in terras exteras magnam pecuniam fraudulenter emisisse, ne tributa thesauro publico debita solveret, quod lex, ut omnes sciunt,  severe prohibet. Sed eo magis hoc facinus populum totum offendit, quod per totos quinque menses idem minister coram diurnariis, coram legislatoribus, coram collegis suis, coram denique Praeside ipso, tota verecundia praetermissa, pertinaciter semper negavit se ullam culpam hujus generis commisisse, quod tamen in fine coram judicem nuperrime confiteri coactus est. Vt fieri solet, flagitium illud partibus sinistris, ad quas pertinet minister fraudator,  primum nocuit, sed mox omnibus qui rem publicam gerunt vel gesserunt, ad quamcumque factionem pertinent, percommodamque ansam praebuit iis qui, cum nunquam Rempublicam rexerint, solos innocentes et solos dignos se proclamant qui rerum potiantur. Illi ad extremas dexteras partes pertinent et infortunate accusationibus suis multos cives allicere videntur.

 Interea praeses Franciscus Hollande quodam quasi terrae motu jactatur et exagitatur, adeo ut omnes mirentur quid facere possit ut statum suum recuperet.

Meliora tamen speremus…

Pastrix

 

17 mars 2013

HABENT PAPAM

 

“Habemus” non scripsi, sed “habent”, nam  inter fideles ejus me non numero. “Habent” ergo Papam. Beati manifeste sunt. Mihi quidem (quanquam meum protinus non est negotium) non displicet haec electio. Franciscus enim ille ad Societatem Jesu pertinet, quae esse semper visa est perspicax, acuta, erudita, et sibi elegit cognomen Francisci, illius Sancti qui misericordiae exemplum praebuit et Ecclesiam temporis sui reprehendebat quod conditoris sui  paupertatem non imitaretur. Ipse in vita sua semper ostendit se divitias et sumptus contemnere, semper vehiculis publicis utebatur aut etiam pedibus ambulabat, non  autoraedis luxuriosis vectus, ut episcopi ceteri. Pauperes et captivos visitabat, aegros consolabatur, quid multa ? verum Christianum se praebebat. Pontifex Maximus, quomodo se geret ? Videbimus, sed certe in modo vivendi et agendi multum intererit inter eum et decessores ejus...

Pastrix

Publicité
Publicité
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 20 30 40 50 60 > >>
latine
Publicité
Publicité