Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
16 janvier 2007

16 m.jan.1556

Quadringentos et quinquaginta unumabhinc annos, die sexto decimo mensis Januarii anni millesimi quingentesimi quinquagesimi sexti (semper mihi fuit perdifficile numeris Latinis recte uti, itaque quoties mihi occasio offertur eis utendi, eam nunquam praetermitto...
Publicité
Publicité
23 janvier 2007

Januarius lentus...

His mensis Januarius semper longior videtur quam ceteri menses. Cur ? Nescio. Fortasse quia, quodam modo, incipere videtur a feriis Nativitatis, et habere hac de causa paene quadraginta dies ! Aut quia sumptus et impensae haud mediocres profusa sunt occasione...
24 janvier 2007

Rediit hiems

Totam in Europam rediit hiems. Post aliquot dies quibus temperies fere verna fuit, frigus rursus nos invadit. In Gallia complura milia autocinetorum in viis glacie et nive detenta sunt proxima nocte longas horas. Aëriportus quidam clausi sunt, nullis...
25 janvier 2007

Musica

Hodie vesperi adfui in ' Domo Radiophoniae Gallicae ', quae est aedificium ingens rotundum in ripa fluminis Sequanae situm, haud procul (o me fortunatum ! ) a domo mea, afui, inquam, concentui musico, cujus participes e diversis regionibus venerant, alii...
27 janvier 2007

Sortes Vergilianae

Legi alicubi homines Medii Aevi in quibusdam occasionibus, exempli gratia antequam consilium aliquod caperent, solitos esse consulere quas appellabant 'sortes Vergilianas'. Quid faciebant ? Aperiebant librum Vergilii fortuito, et quicumque versus iis...
Publicité
Publicité
1 février 2007

Februarius

In Fastis Ovidii lego haec verba quae admirationem meam aliquatenus excitarunt : " Sed tamen, antiqui ne nescius ordinis erres, // Primus, ut est, Jani mensis et ante fuit; // Qui sequitur Janum, veteris fuit ultimus anni ...// Primus enim Jani mensis,...
4 février 2007

Ama te ipsum...

Ut solet clamari medico morbo quodam laboranti : " Medice, cura te ipsum ! ", in animo mihi est omni homini dicere : " Homo, ama te ipsum ". Quis vel quid mihi hanc sententiam suggessit ? inquietis. Eam inveni in quodam libro , cujus erat titulus : "...
11 février 2007

Anniversarius felix

Hodie celebrandus est anniversarius singulariter felix: etenim die 11 m. Febr. 1990, e carcere ubi inclusus erat a magistratibus injustis et "melanophobis" ante 27 annos, exibat Nelsonus Mandela, heros omnium qui rassismum et separationem phyleticam oderunt....
14 février 2007

Quid accidit ?

Quid accidit, o socii, amico nostro carissimo Thersitae. Ex aliquot diebus diarium ejus tam jucundum tamque dilucide et eleganter scriptum adire non possum. Et conicio idem evenire omnibus (et quam multi sunt!) qui eum legere amant. Estne conjuratio contra...
25 février 2007

Aelurophylax

Quidam ex amicis meis Lutetia abierunt, ut in uno ex locis ad exercitationes hiemales et ad nartationem idoneis ferias aliquot dies agerent. Sed quid facerent de feli sua quam valde amant, cum eam secum auferre non possint, quia in domum conductam ubi...
26 février 2007

Potestne stultus sapere ?

"Malo accepto stultus sapit", ait proverbium quoddam, prolatum certe ab uno eorum qui "optimistas" se vocant, et qui in meliorem partem res semper accipere solent. Contra atque ii qui "pessimistas" se vocant, et, ut illa Casssandra Trojana, semper se...
28 février 2007

Tarquinii expulsi

Hodie (pridie Kal.Martias) Romani expulsionem Tarquiniorum libertatemque populo donatam commemorabant. Ut ait Florus, ille rerum Romanarum scriptor, "Superbi illius importuna dominatio nonnihil, immo vel plurimum profuit. Sic enim effectum est, ut agitatus...
2 mars 2007

Centones

Hodie adfui lectioni professoris cujusdam Anglici, nomine Hugonis Tucker, de centonibus Laelii Capilupi, poetae neo-latini Itali Saeculi sexti decimi. Sed quid est cento ? inquietis. "Centones dicuntur vestes a variis panniculis ac diversis etiam interdum...
5 mars 2007

De optimo medico

Nuper legi in biographia Marcelli Proust, illustrissimi scriptoris Galli praeteriti saeculi, cujus opus celeberrimum inscribebatur "De quaerendo tempore amisso" (Gall.A la recherche du temps perdu) eum nulli medico confidere se posse, nisi ei qui eodem...
6 mars 2007

Sextus ubi ...

"Sextus ubi Oceano clivosum scandit Olympum // Phoebus et alatis aethera carpit equis ...//" Sic Ovidius diem mensis Martii sextum in Fastos suos inducit. Ejus enim tempore hic dies festus erat, nam erat anniversarius accessionis Augusti imperatoris ad...
9 mars 2007

De Dea Viriplaca

Hanc historiolam excerpsi ex Valerii Maximi Dictis Factisque Mirabilibus, qua demonstratur quomodo Romae jurgia inter virum et uxorem orta expediri potuerint, ante quam crearentur qui "consiliarii conjugales" hodie vocantur : " Quoties inter virum et...
11 mars 2007

Lingua mendax...

"Lingua mendax et dolosa,// Lingua procax, venenosa,// Lingua digna detruncari // Et in igne concremari //" canitur in carmine quodam Burano. Haec verba mihi in memoriam occurrerunt, cum praesidem nostrum hodie vesperi audirem populo Gallico valedicentem....
16 mars 2007

De Johanne Secundo

Totum diem egi Latinae linguae studendo, vel potius poëtae cuidam neo-latino sexti decimi saeculi, nomine Johanni Secundo, cujus opera grex quem participo editurus est cum versione Gallica. Opus haud leve. Hic poëta, quanquam adhuc fere adulescens mortuus...
23 avril 2007

Certamen principum

Rure in urbem heri redii, mature satis ut suffragium meum dare ad eligendum futurum nostrum praesidem mihi liceret. Quod feci, nam ex iis sum qui censeant civibus cujuslibet civitatis suffragium in comitiis dare non tam esse jus quam officium quo ei fungendum...
25 avril 2007

Calor !

Calor hodie etiam interabilior fit, quam heri, quasi aestas jam advenisset. Calor, infortunate, non poeticus (utinam esset !), sed calor tantum physicus, qualem ferre eo gravius nobis videtur, quo paucis abhinc diebus adhuc paene hiemalis tempestas erat....
27 avril 2007

Acriter pugna(bi)tur

Inter duas acies quae praelium commissurae sunt de rerum potiundo in Republica nostra acrius in dies contenditur. Utrique sunt bina cornua, sinistrum et dexterum. Factioni dexterae auxilia afferuntur a cornu suo dextero, sed cornu ejus sinistrum debilius....
29 avril 2007

"Catenae"

Quondam fuit tempus, quando interdum ab aliquo nobis noto vel ignoto accipiebamus epistulam, saepe sub titulo "catenae" missam, qua plerumque continebantur preces ad sanctum vel sanctam quamdam dedicatae, quas instanter rogabamur ut ad decem alios homines...
5 mai 2007

Di meliora ferant !

“ Di meliora ferant ! nec sint mihi somnia vera, Quae tulit hesterna pessima nocte quies ! ” Haec clamabat Tibullus aut Lygdamus (uter poëtarum hanc elegiam composuerit viri periti certant, nostra quidem haud multum interest), postquam in somnio ei visum...
11 mai 2007

Secessus in insula

Nolite putare me de praeside nostro novo (di eum perduint!) locuturum esse, qui, postquam palam nuntiaverat se post electionem secessurum esse aliquot dies in monasterium, ut animum suum recreet et se quasi in solitudine paret "ad fungendum munere suo...
20 mai 2007

"Benignae"

Ex insula Rea Lutetiam reversus, diarium meum repeto. In insula ita pessima fuit tempestas, — ventus, imbres, frigus —, ut vix e domo exire potuerimus. Quod tamen non valde mihi displicuit, nam otio opportuno uti mihi licuit, ut librum legerem quem amicus...
Publicité
Publicité
<< < 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 20 > >>
latine
Publicité
Publicité