Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
5 mai 2007

Di meliora ferant !

“ Di meliora ferant ! nec sint mihi somnia vera, Quae tulit hesterna pessima nocte quies ! ” Haec clamabat Tibullus aut Lygdamus (uter poëtarum hanc elegiam composuerit viri periti certant, nostra quidem haud multum interest), postquam in somnio ei visum erat Neaeram suam fidem fefellisse. Ego vero de nulla Neaera somniavi, sed de Republica nostra, quid ei eventurum sit, si in manus amici Georgii Fruticis et Sylvii Berlusconi tradita erit. Tibullus quidem aut Lygdamus, si Neaera eos amare desiisse videbatur, sperare poterant aut eam ad se iterum brevi redituram, aut se ipsos alteram puellam haud minus formosam et sui amantem quam Neaera mox cognituros, sed ego et omnes qui mecum sperant rerum potituram esse candidatam nostram, si victa erit, quid exspectare possumus his proximis quinque annis nisi minus libertatis, minus aequalitatis, minus fraternitatis ? Et, ut augeatur metus noster, hodie in actis diurnis legi, istum in animo habere, ubi primum electus erit (nam ita confidentem semper se praebuit, ut nunquam dubitarit quin victor evasurus esset), in monasterium quoddam (scilicet ut Deo gratias agat pro victoria sua!) aliquantum temporis secedere. Pro di immortales ! num praesidem habebimus etiam magis pium et christifidelem quam Poloni ? ô misera Gallia, num oblitura es majorum nostrorum qui pro laïcitate, ut aiunt, tam acriter pugnarunt ! Valete, amici, in crastinum. Tunc tandem noverimus falsane an vera somnia mea illa pessima evasura sint... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
J
Di meliora piis,erroremque hostibus illud.
latine
Publicité
Publicité