Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
27 janvier 2007

Sortes Vergilianae

Legi alicubi homines Medii Aevi in quibusdam occasionibus, exempli gratia antequam consilium aliquod caperent, solitos esse consulere quas appellabant 'sortes Vergilianas'. Quid faciebant ? Aperiebant librum Vergilii fortuito, et quicumque versus iis sub oculos veniebat, putabatur ab iis fore quasi consilium vel hortatio ad quoddam inceptum ineundum. Puta me id facere et invenire versum Eglogae X : " Omnia vincit Amor : et nos cedamus Amori " Nonne id me animum addet vel incitabit ad quaerendam animam illam quam vocant sororem, id est alterum vel alteram cui paratus sim omnia cedere ? Sin autem oculus mihi incidit in hunc versum : "Infelix, quae tanta animum dementia cepit ? ", (Aen. v.465), quid faciam, nonne propositum quod suscepturus eram mutandum mihi vel omnino neglegendum erit ? Sed re vera per jocum illa dico, hominibus vero Medii Aevi non minus fidem habebant his rebus quam astrologiae. Cui permulti homines nunc temporis confidere dicuntur, nam vicina mea, quae in eodem tabulato atque ego habitat, hanc artem exercet, qua praedicere profitetur clientibus suis res futuras, nescio quibus rationibus — chartis, crystallino globo, astrologia, numerologia?—, non deest consultoribus et lucrum haud mediocre ex ea arte facere videtur... Valete, omnes lectores et lectrices, et somniate somnia jucundissima. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
T
De quibusdam medicis, psychiatris, doctis in genere cogitans, etiam de consiliis quae nonnulli nostrum inire decreverunt reputans, dubito saepenumero num adeo sit irrationale illorum magicorum sententiis parere, sortes Vergilianas vel Dantescas persequi!
latine
Publicité
Publicité