Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
27 avril 2007

Acriter pugna(bi)tur

Inter duas acies quae praelium commissurae sunt de rerum potiundo in Republica nostra acrius in dies contenditur. Utrique sunt bina cornua, sinistrum et dexterum. Factioni dexterae auxilia afferuntur a cornu suo dextero, sed cornu ejus sinistrum debilius. At contra alterae partes validum cornu sinistrum habent, atque sperant sibi subsidia haud contemnenda submissum iri a tertia factione, cui in ultima contentione partes agere non licebit, ut scitis. Utrimque suffragiorum numeri cum spe et metu simul computantur. Interea tempus constitutum est locusque a candidata partium popularium et ductore factionis centralis, ut coram diurnariis et televisione de rebus in quibus consentiunt vel dissentiunt disputent, et, si bene successerit eorum colloquium, foedus vel pactum faciant adversus inimicum suum communem, candidatum 'optimatum'. Adhuc perdifficile est conjecturam facere, sed magnam spem ego et amici alimus, praesidem Reipublicae nostrae primum hominum memoria feminam fore. Valete, optimi lectores lectricesque, et dormite bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité