Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
28 février 2007

Tarquinii expulsi

Hodie (pridie Kal.Martias) Romani expulsionem Tarquiniorum libertatemque populo donatam commemorabant. Ut ait Florus, ille rerum Romanarum scriptor, "Superbi illius importuna dominatio nonnihil, immo vel plurimum profuit. Sic enim effectum est, ut agitatus injuriis populus cupiditate libertatis incenderetur." Sic aliquando evenit ut a malo oriatur bonum quodquam. Utinam in hominum historia quoties nimia mala rerum mutationem pepererunt, eventus ita satis bonus evasisset. Sed quam saepe in locum mali alicujus quod quidem nemo diutius ferre poterat, successit malum alterum aliquando priore pejus ! Ne tamen hic metus nos impediat quominus omnibus nostris viribus et una voce, si necesse est, clamemus : "Pereat tyrannus !" Sin vero tyrannus alter rerum potitur, nihil nobis supererit nisi ut eundem clamorem iteremus : "Pereat novus tyrannus !" In hominum historia semper eadem iterum repeti dicuntur. Et infortunate in ejusmodi occasione proverbium proferre non libet, quod ait : "Bis repetita placent". Sed quid faciamus," nos", ut ait Horatius, numerus sumus ", aut ut Vergilius, "sine nomine vulgus" ? Spectatores, non actores, nihil possumus aliud nisi plaudere, si nobis placet comoedia, aut sibilare, si non placet, quod certe multo saepius evenit ! Valete, omnes, et de mundo a tyrannis liberato somniate... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
J
Opifices laborantes agros rei publicae Colorado in Civitate Boreale Americana expulsi sunt. hi appellati, ilicitos opifices, egent instrumento migratorio et populus Americanus vexatus claritudine sanguinis sui iussit eos eicere. ergo seges cultas non sunt et possessores agrorum rogaverunt principem rei publicae ut in carcere coniecti rei siti sunt laborare eis campis.
latine
Publicité
Publicité