Nolite putare me de praeside nostro novo (di eum perduint!) locuturum esse, qui, postquam palam nuntiaverat se post electionem secessurum esse aliquot dies in monasterium, ut animum suum recreet et se quasi in solitudine paret "ad fungendum munere suo gravissimo cum maxima dignitate", ad insulam Melitam tandem aëroplano privato avolavit et illic in navi lusoria haud parva (60 metrorum longitudinis !), ab amico ditissimo invitatus, luxuriose dies et noctes aliquot egit. Quantum mutatus ab illo, qui paucissimis abhinc diebus, profitebatur se semper fore optimum pauperum tutorem et operariorum aestimatorem. Sed, mea quidem sententia, etiam fortasse melius erat eum in luxu et voluptatibus hos dies egisse, quam in monasterio, unde (quis scit?) rediisset magis Polonus quam Hungarus...
De illo (abeat in malam crucem !) tamen non loquor, sed de memetipso, qui acturus sum hebdomadam in insula Rea, quae haud procul ab urbe Rupella, in Oceano Atlantico, sita est, apud uxoris meae sororem. Quoniam Illic mihi erit nullum ordinatrum, nulla cum Interreti conexio, me interrumpere hunc diarium necesse est.
Ad Veneris diem proximum ergo, amici, valete.
pastrix