Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
2 mars 2007

Centones

Hodie adfui lectioni professoris cujusdam Anglici, nomine Hugonis Tucker, de centonibus Laelii Capilupi, poetae neo-latini Itali Saeculi sexti decimi. Sed quid est cento ? inquietis. "Centones dicuntur vestes a variis panniculis ac diversis etiam interdum coloribus consarcinatae (anglice: patchwork). Ad harum similitudinem centonem vocant carminis genus ex diversis carminibus, et carminum fragmentis, hinc atque illinc arcessitis, contextum quasi consutum". Sed addendum est hoc carminum genus parodiae simile esse solere. Sic Ausonius, ex diversis versibus Vergilianis, poëma eroticum, vel quasi obscaenum, de puellae defloratione. Idem fere fecit noster Capilupus cum coitum inter pastorem juvenem et puellam narrat, omnibus verbis Vergilianis tribuens significationem de qua nunquam vates Mantuanus, qui 'Parthenias' cognominatus erat propter pudicitiam suam notissimam, cogitare ausus esset. Nam pastoris "Incipiunt agitata tumescere turpia membra // Spiritus intus alit; totamque infusa per artus // Mens agitat molem: surgens caput altius effert..." Quod demonstrat eadem verba non semper easdem res significare... Valete, omnes, et dormite bene Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
J
America Boreale feminae ad centonem faciendum sollertes sunt. hic, centones "quilts" nuncupamus et annua certamina habemus.saepe quidam cento exemplum miri laboris est. nominasti poetam Ausonium, aliquando poema suum Mosella legi et iuvit me valde.
latine
Publicité
Publicité