23 janvier 2007
Januarius lentus...
His mensis Januarius semper longior videtur quam ceteri menses. Cur ? Nescio. Fortasse quia, quodam modo, incipere videtur a feriis Nativitatis, et habere hac de causa paene quadraginta dies ! Aut quia sumptus et impensae haud mediocres profusa sunt occasione feriarum et longum est exspectare dum finis mensis afferat mercedem solitam quae crumenam, nunc quasi vacuam et inanem, rursus impleat. Fieri quoque potest ut nimietas ciborum et potionum festis diebus immoderate sumptorum lassitudinem quamdam attulerit, quae faciat ut tempus laboris nunc longius nobis videatur. Quaecumque hujus rei causa est, consentaneum est hunc mensem multo longiorem esse quam ceteri, et tempus jam non fugere vel labi ut solebat, sed testudinis modo segniter diem post diem trahere. Interdum cottidie cum accipere non desinamus chartulas vel epistulas festivas, quibus nobis optatur annus felix faustus fortunatus (nam aestimatur usque ad finem Januarii vota mitti licere), quasi mensis vix incepisset, nobis nimirum videtur hic mensis paene infinitus esse.
Valete, omnes lectores et lectrices, et dormite bene.
Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
I