Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
29 octobre 2005

Hora mutatur

Hac nocte horam mutabimus. In horologiis nostris Tempus (Antiquus Saturnus, qui irreparabiliter fugere amat) necessario retrocedet una hora. Quid ad nos ? Dormiemus unam horam amplius. Hoc non est neglegendum. Sed quid de vesperibus ? Sol occidet una...
Publicité
Publicité
30 octobre 2005

Cur ?

Cur non possumus mutare dies, sicut mutamus horas ? Quidam dies digni essent qui mutarentur. Exempli gratia die Veneris 28 mensis Octobris. Eram fatigatus, aeger, mihi nulla cupido erat scribendi. Itaque nihil scripsi. Hodie, Solis die, validior sum....
31 octobre 2005

Nuptiae

Mense Martio anni MMI (bis millesimo primo) celebratae sunt nuptiae Domini Bertrandi Delanoï, Majoris Urbis, et Dominae Lutetiae, post ejus divortium cum Domino Johanne Tiberio, antea Majore ejusdem Urbis. Domina Lutetia vestita erat stola longa alba...
1 novembre 2005

Rosarum amator

Victoria ! Lector quidam novus hujus diarii apparuit, nomine J. Rosas amat. Hodie primo die mensis Novembris (apud Romanos Kalendis Novembribus), homines emunt potius 'flores aureos', Graece 'chrys-anthema', ut ornent sepulcreta vel coemeteria ubi jacent...
4 novembre 2005

Gratias

Gratias vobis duobus ago maximas, Thalia et j., quod commentarios scripsistis ad nuntium meum hesternum. Tu, Thalia, rectissime me monuisti, mihi non exspectandum esse responsum quotidie, nam nullus lector sententiam subscripsit quae dicit:" Nulla dies...
Publicité
Publicité
8 novembre 2005

prohibitum!

Prohibentur omnes juvenes minores exire e domibus post horam decimam postmeridianam, nisi comitati sunt a majoribus. Disciplina restituta est. Raedae non incendentur, vigiles non lapidabuntur, tabernae non diripientur, siphonarii in stativis manebunt....
20 novembre 2005

vinum bonum

"Vinum bonum laetificat cor hominis". Non ego hoc dixi. Biblia dixit, id est verbum Dei, si Deus est, et si loquitur. Sed cur oblitus est dicere vodcam quoque laetificare cor hominis ? Vodca ante cenam, vinum in cenando, paradisus terrestris. Adde colloquia...
28 novembre 2005

cantus

Dum haec scribere incipio, audeo musicam suavissimam emissam ex America, sed non est Americana. Est chorus orthodoxus Ucrainus. Sublimis. Quanquam ipse non sum homo religiosus, nam neque deum neque diabolum curo, fateor cantus religiosos me movere, et...
17 novembre 2006

Vivant mulieres !

Nunc primum, postquam Segolena Regalis majorem suffragiorum partem adepta est a sodalibus partium socialistarum Gallorum, nunc primum, inquam, omni memoria, mulier spem aliquam habet rerum potiundi in Gallia, si electa erit praeses Reipublicae anno proximo....
22 novembre 2006

Indicae gallinae

Hodie est ultima dies vitae complurium milionum Indicarum gallinarum, quas ad commemorandam suam independentiam a Britannis impetratam Americani cras immolabunt. Ad agendas gratias, ut dicunt. Sed quid ad has miseras creaturas pertinet, si homines, antea...
27 novembre 2006

Bella asymmetrica...

Abhinc annis paucis Americani hanc novam locutionem invenerunt ad significandum hoc genus proeliorum quae committebant in variis orbis terrarum regionibus . Non quod hoc genus novum fuerit, nam praeter proelia inter exercitus 'justos' commissa, quae vocari...
29 novembre 2006

Ambitio morbida...

Ubique terrarum animadvertimus, quotiescumque in aliqua civitate eligendus est praeses novus, quod fieri solet seu quarto , seu quinto, vel sexto septimove quoque anno, multos candidatos (et nunc temporis quoque candidatas!) se ostendere et summum magistratum...
1 décembre 2006

Libanus

His diebus Libanus iterum fervet. Intus factiones inter se (fortunate adhuc verbis, nondum armis) pugnant. Foris multae nationes auxilium suum ei proponunt et profitentur se operam dare ut independentiam ejus tueantur, sed unaquaeque ea conditione ut...
4 décembre 2006

De felibus: Excerptum ex Massenspeculo

“FELIS vel cattus notum animal, muribus avibusque, nonnumquam et pullis gallinaceis infestum. Unde Elephantis custos felis iungi solet, ut mures arceat (1). Mas femina salacior, haec foetus sui amantissima, noctu iuxta atque interdiu videt, tum saepe...
6 décembre 2006

Felicem anniversarium Theodore

Die 6 m.Decembris anno 1904, id est ante duos et centum annos, praeses Civitatum Coadunatarum Americae Septentrionalis Theodorus Roosevelt publice declaravit " Americam septentrionalem posthac fore biocolytam civitatum Americae Latinae". Quod re vera...
8 décembre 2006

Amplexus gratis

In Ephemeride Latina historiolam jucundissimam nuper legi, quam vobis perlibenter narraturus sum. Fertur Australiensem quemdam, maestitia affectus cum in aëriportu videret unumquemque viatorum advenientium vel proficiscentium amplectentem amicum vel amicam,...
8 décembre 2006

Caeli mutationes

His proximis diebus temperies, in Gallia certe, sed, ut videtur, etiam in aliis regionibus, aliquanto calidior fuit quam in autumno solet. Sunt etiam qui dicant nunquam ex quingentis annis (!) ullum autumnum tam calidum evenisse. Quidam aiunt: "Ex quingentis...
11 décembre 2006

I in malam crucem, Auguste !

Heri nuntius laetissimus omnibus libertatis amantibus allatus est : Augustum Pinochet illum tyrannum Chiliensem, unum et nonaginta annos natum, mortuum esse. Qui nuntius tamen etiam laetior fuisset, si eundem prius judicatum esse et severe condemnatum...
15 décembre 2006

Epitaphia

THERSITES in diario suo nobis ostendit pulcherrimum epitaphium quod vos vehementer hortor ut legatis. Ego quoque volui mentionem facere nonnullorum epitaphiorum, sed potius ridiculorum et jocosorum quam funebrium et lugubrium. Ecce ex his unum: " HIC...
19 décembre 2006

Frigus

Denique tandem frigus apud nos saevire incepit. Possessores locorum ad exercitationes hiemales et imprimis ad nartationem destinatorum ambobus manibus plaudunt. Non item tamen miseri qui tectis carent et in viis dormire coguntur. Quorum numerus in dies...
21 décembre 2006

Monstratices vestimentorum

In commentario periodico Latine conscripto, qui 'Vox Latina' inscribitur, legi brevem quamdam symbolam, in qua agitur de exhibitionibus modae Matriti nuper factis, ubi non admissae sunt 'monstratices vestimentorum, quarum corpora nimis tenuia sunt et...
23 décembre 2006

a.C.n. X p.C.n.

Ante Christum natum X Post Christum natum. Ex anno 532, monacho quodam — Dionysio Exiguo nomine— auctore, Ecclesia Catholica numerare coepit annos, non ab Urbe condita ut antea, sed a Christo nato. Quae annorum computandorum ratio in variis Europae regionibus...
28 décembre 2006

Peregrinationes...

In uno ex suis colloquiis, cui titulus est "Peregrinatio religionis ergo", Erasmus eos irridebat qui, voti solvendi causa, iter faciebant ut Jacobum Compostellianum aut Virginem Parathalassiam aut Christi Sepulcrum Hierosolymitanum aut Sedem Apostolicam...
1 janvier 2007

saDDaMVs obIIt

Saddamus Hussein, prior praeses Iraquiae, ultimo die anni modo praeteriti suspendio interfectus est , ipso die festo Muslimorum qui toto orbis terrarum, sed praesertim Meccae in Arabia, celebrant anniversarium ultimae peregrinationis quam Mohammadus paulo...
7 janvier 2007

Spes me fefellit...

Heri vigil somniabam. Sperabam enim me regem fore, corona certe chartacea redimitum, sed regem tamen. Eheu ! Hodie nulla placenta in mensa posita, neque inter convivas divisa, neque in eam faba inclusa, neque faba in portione mea inventa. Nullum mihi...
Publicité
Publicité
<< < 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 20 > >>
latine
Publicité
Publicité