Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
16 mars 2007

De Johanne Secundo

Totum diem egi Latinae linguae studendo, vel potius poëtae cuidam neo-latino sexti decimi saeculi, nomine Johanni Secundo, cujus opera grex quem participo editurus est cum versione Gallica. Opus haud leve. Hic poëta, quanquam adhuc fere adulescens mortuus est (natus enim erat 25 annos), multa carmina omnium metrorum reliquit, complura milia versuum continentia : Elegias, Epistulas, Epigrammata, Silvas, Odas, Funera etc. Unaquaeque pars carminum habet interpretes suos, meum vero est omnia relegere et, si qua forte menda invenero, ea corrigere. Quod est una simul facilius et difficilius quam quod ceteris incumbit : facilius, quia eorum est primus labor sensum intellegendi et in Gallicum vertendi, meus vero tantum opus eorum recognoscendi, sed difficilius quoque, quia non semper mihi satis confidentiae, ut ipse, aliquando adversus aliorum sententiam, judicare audeam quid accuratum sit aut quid mendosum. Sed ut ait poëta, Labor omnia vincit // Improbus. Multum igitur hodie laboravi, qua de causa scribendi finem facio, et maturius quam soleo, cubitum eo... Valete, omnes, et dormite bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité