Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
16 janvier 2007

16 m.jan.1556

Quadringentos et quinquaginta unumabhinc annos, die sexto decimo mensis Januarii anni millesimi quingentesimi quinquagesimi sexti (semper mihi fuit perdifficile numeris Latinis recte uti, itaque quoties mihi occasio offertur eis utendi, eam nunquam praetermitto !), Carolus Quintus Imperator Sacri Imperii Romani Germanici imperium deponebat et omnibus muneribus et honoribus suis se abdicabat. Ille qui fuerat potentissimus principum Europae, nam in dicione sua habebat, praeter Hispaniam ejusque possessionibus in America nuper acquisitis, Germaniam, Austriam, Italiam, Siciliam, Sequaniam, Belgium, Nederlandiam et alias terras quorum non memini, ille Imperator, potestate satiatus, consilium cepit thronum suum relinquendi, et recedendi in monasterium, ubi, monachorum vestitu induto, obitum suum exspectaret, procul a vanitatibus mundi. Illic enim, duobus annis vix elapsis, animam efflavit. Quod exemplum quam rari qunt qui imitati sint ! At contra quot principes vel rectores civitatum, sive rerum vi potiti, sive suffragiis populi electi, potestatem suam deponere prorsus renuunt, etiam morbo perspicue ab omni munere fungendo impediti ! Adeo voluptate imperandi (etiam cum simulatione) devincti sunt ! Honos tibi, Carole, qui temperi te abdicare sciveris ! Valete, omnes, et dormite bene.
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité