Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
4 février 2007

Ama te ipsum...

Ut solet clamari medico morbo quodam laboranti : " Medice, cura te ipsum ! ", in animo mihi est omni homini dicere : " Homo, ama te ipsum ". Quis vel quid mihi hanc sententiam suggessit ? inquietis. Eam inveni in quodam libro , cujus erat titulus : " Ama te ipsum, ut vita te amet ". Vel, aliis verbis : Si vis vitam te amare, ama te ipsum. Nonne scriptum est in libro Christianorum : Diliges proximum tuum, sicut te ipsum ? Utrum huic praecepto omnes qui se Christi discipulos esse profitentur pareant aut semper paruerint an non, ad rem non pertinet ! (Etenim in historia non desunt caedes 'proximorum' a Christianis perpetratae). Sed praecipuum est hominibus suasum esse ut diligerent semet ipsos, aeque atque ceteros homines. Attamen cavendum est ne hic amor sui caecus sit, magis (vel minus) quam amor aliorum. Sua vitia quisque cognoscat et haud invitus agnoscat, et indulgenter sibi ignoscat, ut erga amicos suos facere debet. Si quis, amore sui perspicaci honestoque animatus, effecerit ut secum ipso in pace serena vivat, non dubito quin haud minus pacificum se praebeat erga alios quam erga se, et vitam, tam beatam quam humana condicio praestare possit, sibi et 'proximis' suis pariat. Valete, optimi lectores et lectrices, et amate vos ipsos ut ego vos amo !!! Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité