Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
16 avril 2006

Ova paschalia

Sitne idem mos in aliis regionibus, nescio. In Gallia vero consuetudo est die Paschae comedi ova socolatea, Paschalia dicta. Eodem die parentes condunt in domo aut in horto, si forte est hortus prope domum, ova parva socolatea, quae pueri et puellae quaerere...
Publicité
Publicité
17 avril 2006

Urbi et orbi

Quanquam sum neque papa neque benedictus (neque, ut spero, maledictus!) opto hodie omnibus Latinitatis studiosis jucundissimam celebrationem Paschae, sive in urbe sive in orbe. Haec locutio (urbi et orbi) manet una de rarissimis quas plerique homines...
20 avril 2006

Gaudeamus !

Gaudeamus igitur, nam hoc est nuntium ducentesimum hujus diarii. Plus quam mille et quingentae lineae missae per ordinatrum, ut quondam naufragi litteras in lagoena quadam inclusas mittere solebant, spe ducti fore ut aliquis forte suum nuntium inveniret...
21 avril 2006

Sol lucet...

Adhuc ago ferias in villa mea montana. Tempestas in dies amoenior fit. His duobus diebus sol splendide luxit et carere calefactione centrali (quae dicitur) tandem potuimus. Nondum est aestas, sed appropinquare videtur hoc tempus anni amoenum. Non ignoro...
22 avril 2006

Dies natalis felix !

Dies natalis felix, ROMA !!!. Nam heri die 21 mensis Aprilis erat natalis tuus, cujus me vehementer pudet paene oblitum esse. Tu enim nata es illo die ,—eodem quo Regina Britanniae !—, sed ante MMDCCLIX (2759) annos. Quo die, ut canit poëta Ovidius, "Urbs...
Publicité
Publicité
24 avril 2006

Minae caeli

Post diem calidissimum et molestum, nullo vento flante, procella caelum nobis minatur , omnino atrum factum. Jam, cum vix sexta hora exacta est, tenebrae fere nos circumdant. Mox imber vehemens cadet, quem quidem gratissime accipiemus, adeo dies inamoenus...
26 avril 2006

Trahit sua quemque voluptas

Rectissime monet amicus noster Salvator : Sunt quibus placeat rus cum amoenitate sua, aëre puro, avium cantu, silentio, solitudine, et sunt quos delectet urbs cum tumultu suo et strepitu, autoraedarum commeatu perpetuo, multitudine hominum inter se collidentium....
28 avril 2006

Dies vacui

Sunt in transportationibus (vel commeatibus) urbanis publicis horae quaedam quae 'vacuae' vocantur, quia pauci homines his horis vehiculis publicis utuntur, et sunt horae 'plenae', quibus permulti vehuntur aut ad munera sua euntes aut ad penates suos...
15 septembre 2005

nulla dies sine linea

Nulla dies sine linea, scripsit olim Plinius Major. Hoc dictum congruere debet cum proposito ephemeridis, nam quid sibi vult nomen ephemeris, nisi res cottidie agenda ?. Sed hoc est facile dictu, difficile factu. Primum est mihi cogitandum quid sit scopus...
17 septembre 2005

carpe diem

Hodie nuntium meum scribo maturius solito, id est post meridiem (p.m. ut dicunt Angli, qui aliquando colunt linguam Latinam melius quam nostri Galli), non, ut soleo, vesperi. Id, quia vesperam agam apud filiam meam, quae celebrat diem suum natalem ruri,...
18 septembre 2005

Mundus est scaena

Democrites, ille philosophus Graecus, dixit mundum esse quasi scaenam: prodimus, fabulam agimus, eximus. Credo Guilielmum Shakespeare, scriptorem Anglicum, fere idem dixisse. Sed haec fabula, quam agimus, estne comoedia an tragoedia ? Sumusne discipuli...
27 septembre 2005

Nihil (bis)

Primum tibi respondere volo, optima Thalia : Sententia 'Nihil semper suo statu manet' significat Gallice (ad verbum): 'Rien ne reste toujours dans son état (ou dans son Etat!)', itaque eam tribui Katrinae, illi procellae tropicali, quae aggressa est provinciam...
4 octobre 2005

Eclipsis

Nullus commentarius missus est hodie. Nondum. Fortasse tardius venient. Sed ego non possum exspectare. Debeo scribere nunc, non ut soleo, media nocte. Spero novam eclipsim non eventuram sicut heri, ut Sol abscondat Lunam, aut Luna Solem. Erat tamen eclipsis...
7 octobre 2005

Oceano nox

Oceano nox. Nox atra, nox profunda. Naufragus manet solus in insula sua. Nulla stella in caelo. Neque Luna mensis Ramadan incipientis. Nemo lagoenam ejus invenit. Sed sine desperatione pergit scribere diarium suum ad quem ? ad posteritatem ? ad nepotes...
9 octobre 2005

Media nocte

Media nocte : aliquot lineas scribere debeo in hoc diario. Etiamsi nihil habeo quod scribam. Hoc mihi ipsi promisi cum incepi hoc diarium vel hanc ephemerida per aëra mittere, ante viginti quinque dies. De qua re scribam ? De Dionysio, illo episcopo Parisiensi,...
11 octobre 2005

Melius nimis quam nunquam ?

Melius nimis quam (fere) nunquam ? Non sum tam certus. Nam nimietas generat satietatem. Et satietas extenuat et exanimat desiderium. In desiderio autem ipso est voluptas quaedam. Ergo nimietas adversa est voluptatis, quae voluptas optima est omnium rerum...
12 octobre 2005

Aestas Indica

Nunc est quam Angli vocant aestatem Indicam, tempus quo, post aliquot dies autumni aestas quasi redit cum calore suo, et caelo suo sereno. Temperatura est amoena, feminae vestiuntur vestibus levibus et brevibus, voluptas oculorum. Fruamur hoc tempore...
13 octobre 2005

... sed bonum !

Excusa me, Care Ferenunquam, non bene memineram commentarium tuum cum scripsi meum. Itaque scripsi : "Melius parum quam nunquam" pro "parum, sed bonum ! " Recte. Errores quoque feci in commentario meo de Domino Johanne. Etenim scripsi D.J. ipsum numerasse...
14 octobre 2005

Asterix

Novus liber de Asterige Gallo hodie editus est. Titulus est : "Caelum in caput ejus cecidit" Nam Caesar olim scripsit Gallos hoc solum timere, ne caelum in capita sua cadat. Nondum emi hunc librum, sed intellexi in eo agi de 'scutellis volantibus' (Gallice:...
16 octobre 2005

Potio magica

Verum est, Thalia, Asterigem multas feminas non seduxisse. Sed non est ejus culpa. Est culpa Druidae, cujus potio magica non valet ad alliciendas puellas, sed solum ad captandos apros aut tollendos legionarios Romanos. Idem de Obelige. Debemusne suadere...
20 octobre 2005

silentium

Post illa multa verba, silentium. Loquamur de silentio. Paradoxon? Sed silentium potest significare multas res: silentium approbatio, silentium reprehensio, silentium laetitia, silentium tristitia. Maximi dolores silent, dixit proverbium. Ego hodie volo...
22 octobre 2005

Socolata

Dicunt docti homines optimum remedium melancholiae esse SOCOLATAM. (Latine enim necesse est ita scribere hoc verbum, quia in hac lingua, ut in Graeco, non est sonus qui Gallice scribitur /ch/ et Anglice /sh/) sed quocumque modo scribitur, socolata est...
25 octobre 2005

Yin/Yang (bis)

Omnes sumus inter Yin et Yang: Yin est Luna; Yang est sol. Yin est nox; Yang est dies. Yin est humiditas; Yang est siccitas. Yin est feminitas; Yang est virilitas. Yin est niger; Yang est albus, etc. Itaque neuter est sine altero. Uterque est necessarius....
26 octobre 2005

Deceptio ?

Cur, optima Thulia (nam tu sola scripsisti commentarium de novissimo meo textu), cur, quando Sol convenit cum Luna, et Tao (id est Via) exspectat Philosophiam, id est Amorem Scientiae, cur deceptio longe non abest ? Explica mihi commentarium tuum. Non...
27 octobre 2005

Amor Scientiae

Vos admiror, Thalia (nescio cur scripserim heri Thuliam pro Thalia: errare 'pastricium' est!) et Ferenunquam. Commentarii vestri sunt vera philosophia. De Via (quae est Tao) ad Cosmon, de Luna ad Solem, et de mari ad homines extra-terrestres, navigamus...
Publicité
Publicité
<< < 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 20 > >>
latine
Publicité
Publicité