Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
5 mars 2007

De optimo medico

Nuper legi in biographia Marcelli Proust, illustrissimi scriptoris Galli praeteriti saeculi, cujus opus celeberrimum inscribebatur "De quaerendo tempore amisso" (Gall.A la recherche du temps perdu) eum nulli medico confidere se posse, nisi ei qui eodem morbo quo ipse laboraret vel laborasset. Etenim dicere solebat in libris nihil disci posse, nisi experientia quaedam viva adjiciebatur: scientiam sine experientia nihil valere. Mira sententia, primo aspectu. Nonne enim homines solent, si aegrotant, medicum quaerere quem bona valetudine frui putent, et si forte inter duos eligendum est, eum malle qui vultum hilarem et corpus sanum praebeat quam eum qui in habitu suo signa aliqua morbi cujusdam ostendere videatur. At contra Marcellus Proust aestimabat medicum nisi aeger ipse fuisset, intellegere revera non posse morbi naturam, quo infirmus laboraret, et hac de causa sanare aegrotantem nequaquam valere. Ut dicere possit sicut Dido in Aeneide : " Non ignara mali, miseris succurrere disco "... Valete, omnes, et dormite bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Recte monuisti, optime Ludovice : locum a te demonstratum adii, et satyram hanc de medicis vere jucundam lectuque dignam inveni.
L
De medicis, ecce quod inveni ("si cupias, lector, medicorum noscere morem"...):

http://www.uan.it/alim/letteratura.nsf/(testiID)/2F75ABE0B7588B43C1256C2D00830368!opendocument

Valete.
Ludovicus
J
Unusquisque liber titulus unius aetatis sed ars medica scientia generatim perutilis est. Scientia crescit gradatim sumendo sententias experientiasque generis humani et aucta multis accessionibus quae postea excidunt de memoria. libri permanent recordatio hominum fugit ad auras. veniam posco, has litteras scribere magnus labor mihi est.
P
Cur non ? optime jlcg. In locum medici periti succedit alter medicus fortasse peritior, sed in locum scriptoris ut Marcelli Proust, nemo succedere potest.
J
Marcelli Proust frater medicus eminentissimus fuit peritus morbis urinariis. facetus Marcellum clariorem esse
latine
Publicité
Publicité