Ex insula Rea Lutetiam reversus, diarium meum repeto. In insula ita pessima fuit tempestas, — ventus, imbres, frigus —, ut vix e domo exire potuerimus. Quod tamen non valde mihi displicuit, nam otio opportuno uti mihi licuit, ut librum legerem quem amicus quidam mutuum mihi dederat, qui nongentis fere paginis constat... Eum quattuor diebus legi, Jove adjuvante pluvias quasi continuas effundendo. Cui libro titulus est "Benignae" (Gallice: Les Bienveillantes), quo nomine ad Eumenidas alluditur. Ita enim Graeci euphemistice appellabant deas quas Romani planius et clarius nominabant Furias, et quae homines sceleris cujusdam conscios facibus incensis persequi dicebantur. Illum librum conscripsit Jonathanus Littell, Americanus natione, sed Gallice scribens, ita ut pretiosissimum praemiorum litterariorum, nomine Goncourt, propter hoc opus consecutus est. Quod autem ad argumentum libri pertinet, est quasi narratio a praeposito quodam Germano facta, qui particeps fuit caedium et scelerum a subjectis Adolphi Hitleri commissorum Belli Mundani Secundi tempore in variis regionibus Europae, sed imprimis in terris orientalibus. Caedes et scelera narrat sine ulla verecundia neque paenitentia, nam aestimare videtur quemlibet hominem in iisdem condicionibus positum eodem fere modo se gessurum fuisse. Etenim non defuerunt, non solum in Germania illius temporis, sed alibi et alias, qui, indole nequaquam improba praediti optimisque moribus imbuti, in quibusdam conditionibus collocati pejores quam pessimi scelerati se praebuerint. Ut Sophocles ait: " Polla ta deina kouden anthrôpou deinoteron pelei ", Latine: " Multa sunt dira, sed homine nihil dirius est "
Valete.
Pastrix