Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
1 février 2007

Februarius

In Fastis Ovidii lego haec verba quae admirationem meam aliquatenus excitarunt : " Sed tamen, antiqui ne nescius ordinis erres, // Primus, ut est, Jani mensis et ante fuit; // Qui sequitur Janum, veteris fuit ultimus anni ...// Primus enim Jani mensis, quia janua prima est; // Qui sacer est imis Manibus, imus erat.// Postmodo creduntur spatio distantia longo // Tempora bis quini continuasse Viri." Etenim Februarius mensis consecrabatur Manibus et feralibus, nam vocabulum 'februa' significat 'piamina'. Sed quod admirationem meam movit est quod antiquis temporibus, id est ante Decemviros ('bis quini Viri'), Februarius dicitur ultimus mensis 'veteris anni' fuisse. Quanquam bene intellegimus mensem mortuis et sepulcris consecratum in fine anni ponendum fuisse. Sed curnam hic mensis funebris ex ultimo ad secundum locum promovendus fuit in novo ordine a Decemviris instituto ? Editores libri in hujus loci annotationibus rem aegre explicant : alii coniciunt annum a Numa institutum fuisse in hoc ordine : Januarius, Martius, Aprilis... December, Februarius. Alii Januarium fuisse undecimum et Februarium duodecimum mensem anni, qui a Martio initium habebat, quod menses Quintilis, Sextilis, September, October, November, December nominibus suis plane demonstrant. Haec conjectura mihi quidem probabilior videtur, sed cum verbis Ovidii "Primus Jani mensis" non ita bene congruit... Ut ait Horatius 'Grammatici certant et adhuc sub judice lis est' Valete, cari lectores et lectrices, et dormite bene Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité