Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
29 avril 2007

"Catenae"

Quondam fuit tempus, quando interdum ab aliquo nobis noto vel ignoto accipiebamus epistulam, saepe sub titulo "catenae" missam, qua plerumque continebantur preces ad sanctum vel sanctam quamdam dedicatae, quas instanter rogabamur ut ad decem alios homines , quam minimo temporis intervallo interjecto, ipsi transmitteremus, et si minus hoc faceremus, atrocia pericula nobis ostentabantur, quorum in epistula haud pauca exempla narrabantur, quae iis acciderant qui "catenam interrumpere" illam temere ausi erant. Nuper autem ego accepi per interrete epistulam similiter (per jocum) omnia infortunia minitantem iis qui, die Solis proximo, suffragia sua darent Nicolao Sarkozio, factionis dexterae in petitione principatus ReiPublicae candidato. Haec est versio Latina epistolae illius: ““ Quod haec episula ad te pervenit, non fortuitum est. Nihil enim fortuitum est. - Maria P., anno MMII, suffragium suum dedit Nicolao Sarkozio : duobus diebus post, domus ejus exusta est, et omnes ejus liberi in incendio perierunt. - Petrus F. eidem Nicolao suffragium suum dedit : in anitum piscina domi suae proxima fortuito demersus est, ejusque corpus nunquam repertum est. - Catharina K. in proximis comitiis iisdem partibus suffragium suum dedit : hebdomada una post, anum artificalem accipere coacta est. - Joseph D. in animo habuit eidem Nicolao suffragium dare : nunc poenas perpetuas luit in carcere Turcico, postquam, iter facere Namurcum volens, in aëroplanum alterum per errorem impositus est. - Dionysia V. in somnio se vidit suffragium dantem eidem Nicolao : sequenti hebdomade, facta est Soror Dionysia in monasterio Visitationis, cum destinata esset ad nubendum cum T.B., juvene optimo statu et moribus. Ergo tu noli suffragium tuum dare Nicolao Sarkozio, nisi vis tibi eadem infortunia atque illis accidere. Hanc epistulam mitte iis quos amas; sin minus, omnes dentes ex ore tuo decident. At contra, si hoc feceris neque Nicolao suffragium dederis, omnia tibi quam optime succedent.”” Valete, optimi lectores et lectrices, ad SOLIS DIEM proximum, diem comitiorum, et si fortunati esse vultis, nunc scitis quid vobis faciendum sit.
Publicité
Publicité
Commentaires
M
Qui scies. Fortasse haec epistula missa est ab Bayrou ipso, qui latine magister est
T
Quam facetus et fortis rediisti, Pastrix magister! De quo multi gaudemus. Gaudeamus igitur!
N
Tuam epistulam catenariam, iocus optimus quem multis diebus audivi, omnibus amicis mihi carissimis (qui saltem possunt latine legere) misi.
latine
Publicité
Publicité