Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
24 janvier 2007

Rediit hiems

Totam in Europam rediit hiems. Post aliquot dies quibus temperies fere verna fuit, frigus rursus nos invadit. In Gallia complura milia autocinetorum in viis glacie et nive detenta sunt proxima nocte longas horas. Aëriportus quidam clausi sunt, nullis aëroplanis potestatem habentibus se appellendi. Fluxus electricus in permultis diversarum regionum domibus interruptus est, filis electricitatem transportantibus nivis pondere ruptis. Passim tramina quoque in mediis viis haerebant. Mirum est quantum damni in regionibus nostris, quae temperatae aestimantur, minima temperiei deminutio afferre possit !Quidnam accidere debet in terris septemtrionalibus ut Finlandia aut Russia ? Utique in tota Europa, ut dixi, saeviit frigus insolitum quod haud paucis hominibus exitiale fuit, imprimis iis qui nullum domicilium habent, et in viis urbium noctes agunt. Qui in dies plures fiunt. Nam etiam iis qui munere quodam (vili plerumque) funguntur, cibum paene necessarium emere possunt, sed habitationem conducere nequeunt, adeo pretia cara sunt. Attamen in nostra 'constitutione politica' inscriptum est omnibus litteris "omni civi jus esse in domo idonea habitationem consequendi". Sed quid est jus sine pecunia, nisi verbum inane ? Valete, lectores et lectrices, et dormite bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Gratias tibi ago maximas, care Juanma, pro tua laude (nimia, ut mihi videtur ! ) diarii mei. Valde equidem gaudeo quod tibi placent quae scribo. Si vis de rebus hodiernis legere et nostrae linguae 'neo-latinae' amplius studere, te hortor ut adeas per interrete locum cui titulus est 'Ephemeris, nuntii latini universi', ubi invenies, praeter nuntia cottidiana, multas narrationes jucundissimas lectu.
Vale, et perge mihi favere commentariis tuis
Pastrix
L
Salve!

Je m'appelle Juanma. Je suis prof de langues. Je lis tes comentaires en latin.
C'est joli lire et entendre ton latin. Il parle de choses personneles et actueles.
C'est une autre façon de voir et vivre la langue latine. Alors, j'ai etudié latin ancien et je peux le lire... mais je veux aussi parler un latin actuel comme ça que vous fait...
est-ce qu'il y a la possibilité de m'aider? vocabulaire actuel? construccions? autres possibilités didactiques et matériels? webs? Merci

Cura ut valeas!

Juanma
latine
Publicité
Publicité