Hodie celebrandus est anniversarius singulariter felix: etenim die 11 m. Febr. 1990, e carcere ubi inclusus erat a magistratibus injustis et "melanophobis" ante 27 annos, exibat Nelsonus Mandela, heros omnium qui rassismum et separationem phyleticam oderunt. Per illos 27 annos, quanquam judices quasi perpetuo libertatem ei offerebant ea sola condicione ut certamen suum aequalitatis causa inter nigros et albos susceptum repudiaret, nunquam e proposito suo decessit, donec custodes, perseverantia ejus lassati, eum emiserunt senem, qui in carcerem juvenis intrarat, sed integrum vitae scelerisque purum (ut ait Horatius) , corpore quidem debilitatum, sed animo fortiorem quam antea. Ita ut, paucis annis elapsis, praeses Africae Meridionalis civium suorum suffragiis creatus sit. Sed contra ac plerique praesidum, non solum in Africa, sed in plurimis civitatibus orbis terrarum, facere solent, in sella (vel cathedra) sua principali non inhaesit, atque, mandato suo quam optime gesso, cum rem publicam satis bene compositam et libertatem aequalitatemque firmiter intitutas vidisset, candidatum ad summum magistratum se ostendere noluit, sellamque successori reliquit. O hominem non minus mirandum in rebus secundis quam in adversis, in summa potestate quam in turpi custodia, in aetate extrema quam in florenti juventute !
Valete in crastinum, et vesperam jucundam habete.
Pastrix