Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
9 mars 2007

De Dea Viriplaca

Hanc historiolam excerpsi ex Valerii Maximi Dictis Factisque Mirabilibus, qua demonstratur quomodo Romae jurgia inter virum et uxorem orta expediri potuerint, ante quam crearentur qui "consiliarii conjugales" hodie vocantur : " Quoties inter virum et uxorem aliquid jurgii intercesserat, in sacellum Deae Viriplacae, quod est in Palatio, veniebant; et ibi invicem locuti quae voluerant, contentione animorum deposita, concordes revertebantur". Mos protinus mirandus ! Satis utrique nimirum videbatur, quod collocuti erant coram Dea illa, ut " contentionem animorum deponerent et deinde concordes reverterentur" ! Ergo non hodie, sed jamdudum, inventa est colloquendi necessitas ad controversiam inter virum et mulierem ortam transigendam. Quoties enim in pelliculis cinematographicis audimus haec verba a viro aut a femina proferri : " Necesse est nos colloqui ", quod non tamen semper bene succedit. Fortasse quod nunc iis deest sacellum, ubi, ut ait Valerius Maximus, invicem loquantur quae volunt, et Dea, quae concordiam eorum restitutam testificetur ! Videtur religio nonnunquam aliquid profuisse... Valete, optimi lectores et lectrices, et dormite bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
R
¿Qué es el tiempo?...si extiendo mi mano y estás junto a mí.
¿Qué son los amaneceres?... si los veo en tus ojos
¡embriagados de mí!
¿Qué es la vida?...si mi destino vaga hacia ti.
¿Qué son los mares,océanos,tormentas, tempestades o natura en pleno salvajismo?...¡si cada noche soy la antorcha que enciende la flama sintiendo en tus brazos, renacer y morir!...

Mi amor está siempre con mis amigos. Para ustedes
Pastrix,Máximus Hispanus, Ludovico y Karklaus.

Bassia multa.
latine
Publicité
Publicité