Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
17 novembre 2006

Vivant mulieres !

Nunc primum, postquam Segolena Regalis majorem suffragiorum partem adepta est a sodalibus partium socialistarum Gallorum, nunc primum, inquam, omni memoria, mulier spem aliquam habet rerum potiundi in Gallia, si electa erit praeses Reipublicae anno proximo. Nam, quanquam in Gallia sunt permultae factiones politicae et ad triginta quinque petitores (vel petitrices) (!) qui jam candidatos (candidatas) se ostenderunt, (aliter res se habent in aliis civitatibus, ut in America, in Germania, in Britannia, ubi partes politicae non plures sunt quam duae aut tres aut ad summum quattuor), cum electio fiat primum inter omnes candidatos, deinde inter duos qui adepti sunt plura suffragia quam ceteri, plerumque ii qui in fine restant eligendi, alterutri factioni pertinent, sive dexterae (quae nunc temporis Rempublicam moderatur), sive sinistrae, Socialistarum scilicet. Itaque anno proximo sperari potest Rempublicam nostram gubernatum iri non a Gallo, sed a Gallina (!). Nonne idem evenit nuper in Germania, in Chilia, et fortasse eveniet in America ? Non quod omnes mulieres necessario se praebeant tam amicas pacis quam exspectari potest a sexu "infirmo" et "imbelli" (qui dicitur), nam dominam Margaritam Thatcher plus quam "viriliter" se gessisse neminem fallit, sed plerumque feminae politicis rebus implicatae minus arroganter, minus superbe, atque humanius, se gerere videntur, quam viri. Utinam ! Valete, optimi lectores et lectrices, et dormite bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité