Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
21 décembre 2006

Monstratices vestimentorum

In commentario periodico Latine conscripto, qui 'Vox Latina' inscribitur, legi brevem quamdam symbolam, in qua agitur de exhibitionibus modae Matriti nuper factis, ubi non admissae sunt 'monstratices vestimentorum, quarum corpora nimis tenuia sunt et quadamtenus aspectum sceleti jam praebent'. Neminem, ut mihi videtur, hic nuntius fefellit. Fertur etiam idem consilium, prohibendi scilicet exhibitionem 'feminarum-sceletorum', in aliis regionibus Europae mox susceptum iri. Etenim animadversum est permultas puellas imitari cupientes figuram harum monstraticorum 'filiformem', quae pulchritudinis et venustatis exemplum praebere putantur, eo morbo qui anorexis vocatur laborare, quin etiam haud raro mortem immaturam obire. Hic morbus enim, ad genus eorum qui 'psychosomatici' nuncupantur pertinens, difficillimus est curatu, et persaepe totius familiae vitam, parentum, fratrum sororumque, omnino perturbare solet. Narratur etiam unam ex his monstraticibus (in America Meridionali, credo) morbo quem diximus nuper mortuam esse, quod confirmavit sapientiam consilii quod susceperunt moderatores exhibitionum Matritenses... Valete, lectores et lectrices, et bene cenati, bene dormite... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité