Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
15 décembre 2006

Epitaphia

THERSITES in diario suo nobis ostendit pulcherrimum epitaphium quod vos vehementer hortor ut legatis. Ego quoque volui mentionem facere nonnullorum epitaphiorum, sed potius ridiculorum et jocosorum quam funebrium et lugubrium. Ecce ex his unum: " HIC IACET IN TVMBA ROSA MVNDI, NON ROSA MVNDA // NON REDOLET, SED OLET, QUAE REDOLERE SOLET." Et in tumulo viri cujusdam in vita sua vino addicti: " HIC IACET INTRA VRNAM, EXTRA QUI SAEPE IACEBAT // EST TEMVLENTVS HOMO NUNC TUMULATUS HVMO ". Et hoc notissimum in monumento feminae garrulae, sententia quidem viri sui, qui hoc epitaphium composuit: IACET // TACET // PLACET. Et hoc epitaphium viri singulariter edacis, in quo animadvertendus est jocus ex similitudine verborum "esse" ("sum") et "esse" ("edo") ortus: " NON EST, QVIA NON EST // ESSET SI ESSET ". Satis de his. Sed cur non addam hoc distichon Augusto isti, de quo nuper loquebamur, a me dedicatum : HIC IACET AVGVSTVS CRVDELIS ISTE TYRANNUS : // SIT TIBI TERRA GRAVIS, NE QVANDO SVRGERE POSSIS. Valete, omnes, et dormite in pace... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
T
'commentarius facetus de alio epitaphio' scribere debui; ignoscatis quaeso
T
Epitaphium Rosamundae memorat illud Martialis (2 12, cf 6 52) quod pater citare solebat: 'Postume, non bene olet qui bene semper olet'. Est quoque Martiali (9 15) commentarium facetum de alio epitaphium:<br /> Inscripsit tumulis septem scelerata virorum<br /> 'se fecisse' Chloe: quid pote simplicius?
L
"DUM VIXI BIBI LIBENTER // BIBITE VOS QUI VIVITIS"
latine
Publicité
Publicité