Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
28 décembre 2006

Peregrinationes...

In uno ex suis colloquiis, cui titulus est "Peregrinatio religionis ergo", Erasmus eos irridebat qui, voti solvendi causa, iter faciebant ut Jacobum Compostellianum aut Virginem Parathalassiam aut Christi Sepulcrum Hierosolymitanum aut Sedem Apostolicam Romanam visitarent. Quid diceret si audiret peregrinorum duos miliones et dimidium Meccam his diebus conventuros, ut quod Hajj vocant perficiant ? Quanquam facilius quidem est nunc temporis aëroplano vecti illuc ire, quam Erasmi tempore pedibus ambulantes Campostellam. Sed tamen peregrinatio ad Meccam non est tam commoda quam imperitis videri potest. Olim cognovi mulierem juvenem quamdam, uxorem viri Marokiensis amplissimi, quae hoc itinere quamquam omnibus cum commoditatibus facto, rediit tam defessa et corpore exhausta, ut eam crederes ex gravissimo morbo vix convalescere. Ceterum fertur unoquoque anno permulti homines in hoc voto solvendo mortem obire, sive ex morbo quodam aut ex lassitudine itineris, sive ex conculcatione repentina qualis accidere solet cum tanta hominum multitudo turbatim concurrere debet ex loco quodam ad locum alterum, secundum ritum illarum caerimoniarum. Sed nihil refert, nam omnes qui hoc modo, hoc tempore, hoc loco, mortem obeunt, 'martyres' habentur et recta via in caelum ascendere creduntur... "Tantum relligio potuit suadere.... bonorum !" Valete, optimi lectores et lectrices, et dormite bene Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité