Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
4 décembre 2006

De felibus: Excerptum ex Massenspeculo

“FELIS vel cattus notum animal, muribus avibusque, nonnumquam et pullis gallinaceis infestum. Unde Elephantis custos felis iungi solet, ut mures arceat (1). Mas femina salacior, haec foetus sui amantissima, noctu iuxta atque interdiu videt, tum saepe acutius, quod a meridie in solari lumine visus hebetior sit. Puritatis amantes, unde et sordes proprias defodiunt. Bufones, serpentes, rutamque herbam aversantur, ut si haec columbariis adhibeatur, queant arceri. Valerianam herbam adeo depereunt, ut si radicem eius proicias, miris laetitiae signis circumsiliant, vellicent, basientur. Si in sacco clausas alio deferas, domum tamen relictam invenient reduces (2). Quam licet hospes deserat, ipsae pergent incolere (3)”. (1) Hac ex re coniciendum est elephantos mures valde metuere, et iis opus esse feli ad se tuendos ! Sed valde miror quomodo jungi possint elephas et feles... (2) Olim legi historiam (quae dicebatur revera evenisse) de feli quadam, quae, per Australiam in locum longinquissimum et sibi omnino ignotum aëroplano transportata, pedibus ambulando et permultis difficultatibus aegre superatis anno fere toto exacto denique tandem domum suam priorem pervenit. Narrabatur unum ex periculis in quibus versata est fuisse quod ei pugnandum fuit cum ingenti catto marsupiali ferocissimo. Ex qua re ipse didici exsistere illic cattos marsupiales, feros, ut videtur, non cicures. (3) Feruntur enim catti magis locis quam hominibus obstricti esse. Sed ipse cognovi feles (maxime feminas) dominis suis multo obstrictiores quam domui... Inter cattos, ut inter homines, sunt multae differentiae: cuique suus mos et habitus... Attuli hanc symbolam ad feles pertinentem, quia, ut THERSITES, amatorem felium immodicum me profiteor. Valete optimi lectores et lectrices, et si prope vos felem habetis, eam permulceatis meo nomine velim. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité