Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
4 novembre 2005

Gratias

Gratias vobis duobus ago maximas, Thalia et j., quod commentarios scripsistis ad nuntium meum hesternum. Tu, Thalia, rectissime me monuisti, mihi non exspectandum esse responsum quotidie, nam nullus lector sententiam subscripsit quae dicit:" Nulla dies sine linea". Ego solus eam subscripsi. Meum ergo est scribere. Lectorum est legere. Si scribere volunt, scribant. Unusquisque habet suum laborem faciendum. Sed magis etiam admiratus sum novum lectorem nostrum j. qui rectissime judicavit de Thalia. Thalia est re vera quod Gallice dicitur "sympa". Quomodo dicamus Latine ? Humana ? Affabilis ? Urbana ? Suavis ? Sed finem faciamus laudandi eam, ne erubescat... Et tu, Ferenunquam, quid dicis ? Valete, et dormite bene. Pastrix.
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité