Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
19 décembre 2006

Frigus

Denique tandem frigus apud nos saevire incepit. Possessores locorum ad exercitationes hiemales et imprimis ad nartationem destinatorum ambobus manibus plaudunt. Non item tamen miseri qui tectis carent et in viis dormire coguntur. Quorum numerus in dies magis magisque augetur. Ita ut quidam homines (viri et feminae) aliqua fama nobiles, sive histriones, sive in rebus publicis occupati, qui se nominarunt "filii et filiae Domini Quixoti" consilium ceperint vivendi et praesertim dormiendi in tabernaculis exiguis in ripa canalis cujusdam Lutetiani instructis, ut solidaritatem suam cum illis miseris manifestarent. Sed est quiddam revera mirum in casu illorum miserorum (de histrionibus et hominibus politicis non loquor, sed de tecto carentibus !) et hoc est quod haud pauci ex iis laborant et aliquam artem exercent, sed tam parvam mercedem accipiunt pro suo labore, ut non possint pro habitatione etiam tenui pretium solvere. Dum interea quidam divitissimi possessores fabricarum vel ergasteriorum quaestus ingentes efficere feruntur... In fronte omnium aedificiorum publicorum inscripta legimus haec tria verba quae sunt quasi symbolum nationis nostrae : Libertas, Aequalitas, Fraternitas. De libertate nonnihil certe desiderandum est, sed de aequalitate et de fraternitae, permulta... Valete, atque quam quietissime et commodissime dormite Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Pro "ambObus manibus" legite, quaeso, "pro ambAbus manibus". Gratias.
latine
Publicité
Publicité